Caput XLII. Quod sit officium veri zelatoris.
Debet autem Zabulon non solum delinquentes corripere, sed eos etiam tempore tribulationis contra persequentes defendere, alioquin verus zelus non est, nec Zabulon veraciter dici potest, si paratior est ad feriendum quam ad protegendum. Non enim frustra iste sextus idemque novissimus filiorum Liae habitaculum fortitudinis dicitur: nam Zabulon, ut superius jam dictum est, habitaculum fortitudinis interpretatur. Vide ergo quomodo domus inhabitantes quosque superius protegit, et ab omni parte cingit, et tamen nisi fortis et firmiter munita sit, habitaculum fortitudinis non erit. Sic nimirum sic perfectus zelus, ut Zabulon jure possit dici, imo veraciter esse, debet infirmiores contra aereas potestates doctrina et oratione protegere, et contra mundana pericula undique munire, et in utroque non solum infatigabilis, sed etiam insuperabilis perseverare. Vigilare ergo oportet hinc contra insidias diaboli, illinc contra pressuras mundi. Procul dubio quisquis es in utroque fortis, habitaculum es fortitudinis, et digne Zabulon dici mereris. Debet esse Zabulon promptior, imo semper paratior ad mala ferenda quam ad mala inferenda. Et quia habet necesse pro culpa quandoque subjectis irasci, amplius utique dolet, cum cogitur eos pro culpa percutere, quam cum cogitur pro eorum defensione punire. Libenter ergo se occurrentibus periculis objicit, et contra saevientium tempestatum procellas se sponte opponit. Alioquin, frustra in littore maris habitat, frustra in statione navium habitationem parat, si contra marina mundanae pressurae discrimina trepidat, nisi tempestatibus diu fatigatos, et tandem littoribus ejectos blande excipiat, et benigne foveat.
Chapter 42 of 87