Caput XLIII. Quod veri zelatoris sit vigilare, non solum contra saevitiam, sed etiam contra fraudulentiam.
Zabulon, inquit, in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem (Gen. XLIX). Quae ergo causa est, putas, cur habitet in littore, nisi ut muniat extrema terrae, et utpote habitaculum fortitudinis protegat infirmiora membra Ecclesiae? Illorum ergo se periculis opponit, quos assiduis persecutionum procellis fatigari conspicit. Ut enim naufragantibus semper paratus sit ad ferendum auxilium, manet, ut de eo scriptum est, in statione navium. Diuturnis namque tentationibus oppressos, et quasi quaedam naufragia passos, et pene jam fractos scit blanda consolatione fovere, et ad statum securitatis erigere et ad quemdam quasi tranquillitatis portum revocare. In hunc itaque modum Zabulon in littore maris habitabit in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Extendens ergo se latius per littora maris, et huc illucque discurrens, dum undique vigilat circa suorum protectionem, dum ubique se parat contra hostium incursionem, pertingit etiam usque ad Sidonem. Sidon venatio interpretatur, per quam recte satis deceptionum fraudulentia intelligitur. Satagit ergo Zabulon iste non solum imbecilles quosque erigere contra furorem persequentium, sed quoslibet etiam simplices eripere de laqueo venantium. Ad Sidonem ergo usque pertingit, quoties versuti hostis insidias detegit, quoties fratrum falsorum fraudulenta consilia deprehendit: Qualium sermo, teste Apostolo, ut cancer serpit (II Tim. II). Hic est enim ille laqueus venatorum, et quasi quoddam rete spirituum malignorum animas simplices venantium, lingua videlicet adulantium, lingua detrahentium, seminantium inter fratres discordias, concitantium iras, rixas. Pertingit ergo Zabulon usque ad Sidonem, quoties praevenit insidiatorem dolosam machinationem, sive malignorum spirituum, sive perfidorum hominum. Scimus enim fieri hujusmodi venationem animarum, aliquando per occultam suggestionem daemonum, aliquando per apertam persuasionem hominum. Verumtamen novit utramque Zabulon caute deprehendere, et in cautis detegere. Figit ergo fortitudinis suae habitaculum e regione maris, in confinio Sidonis, ut hinc vigilet contra saevitiam persequentium, illinc contra fraudulentiam insidiantium, et impleatur quod de eo scriptum legitur: Zabulon in littore maris habitabit, in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.
Chapter 43 of 87