Caput XLVIII. Quid sit proprium pudoris.
Sed ne de nominis ratione tacite praeteriisse videamur, Dina judicium istud interpretatur. Hoc itaque est illud judicium quo quisque a propria conscientia convenitur, convincitur, condemnatur, et digna confusionis poena multatur. Si enim sibi conscius non esset, non esset utique unde erubescere deberet. Et confusio quidem si nulla poena esset, non esset unde eam quisquam tam detestari, vel tantum devitare debuisset. Miro itaque modo mens cujusque de propria conscientia convicta, et condigna confusione dejecta, uno eodemque tempore ipsa contra seipsam dictat sententiam, ipsa de seipsa sumit vindictam. Hoc itaque est illud judicium in quo unus idemque est ille qui judicat, et ille qui judicatur; idem ipse qui condemnat, et idem ipse qui condemnatur; unus idem qui punitur et ipse qui punit. Non ergo sine causa fuit quod hoc tale judicium Scriptura sacra non sine demonstratione nominare voluit. Istud enim demonstrationem semper significat, et quid aliud haec adjectio quam animum audientis in admirationem excitat? Verum judicium mirabile dignumque admiratione, digneque pronuntiandum cum demonstratione, in quo quidem judicio quanto quisque seipsum ardentius diligit, tanto in seipsum acrius saevit; et quo parci sibi vehementius cupit, tanto minus ipse sibi parcit; quia quo amplius suam confusionem formidat, eo acerbius sua quemque confusio vexat. Sed hoc fortassis cuiquam mirandum videtur si haec inter alias virtutes digne annumeratur, cur per femineum, et non potius per virilem sexum exprimitur? Sed scimus omnes quia in feminis quam in viris, quamvis sit forma pulchritudinis major, est tamen ad opera virtutum constantia fortitudinis minor. Quis nesciat verecundia quantumlibet honesta cordis robur quantum emolliat, et quam saepe fortia opera praepediat, dum animus hominis ultra modum confundi devitat? Est itaque Dina non vir sed femina, non filius sed filia.
Chapter 48 of 87