Caput XLV. Quomodo, vel unde oriatur ordinatus pudor.
Sed nunquid post has sex virtutum soboles, saltem dabitur cuivis sine peccato vivere, ut saltem post vitiorum odium, possit sine vitio esse? Quis hoc praesumat? Quis hoc in hac vita vel sperare audeat cum apostolus dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est? (I Joan. I.) Quis est, ut de caeteris taceam, qui ipsa saltem peccata ignorantiae possit in hac vita plene deserere, perfecte devitare? Nunquid vel ipsi qui aliorum culpas corripiunt se ab omni peccati contagio penitus exuunt? Imo eos saepe per quos Deus aliorum errata corrigere disponit, ex magnae pietatis dispensatione graviter cadere permittit, ut ex propria culpa discant quam misericordes in aliorum correptione esse debeant. Sed quantum putas erubescunt, cum quali se humilitate deliciunt, cum se in id unde alios corripiunt, vel forte in aliquid gravius lapsos conspiciunt, qui aliis in statu rectitudinis formam praebere debuerunt? Quis putas digne pensare sufficiat quanta confusio corda eorum transfigat, cum in sua vita videant quod jure valeat ab ipsis etiam reprehendi, quos pro culpa eorum reminiscuntur a se saepe et acerbius corripi et durius castigari? Hinc est quod post Zabulon nascitur Dina, quia nimirum saepe nimium zelum, interveniente culpa, sequitur verecundia. Nihil enim aliud, intelligimus per Dinam nisi verecundiam, sed ordinatam; solum peccatum erubescere, est bonam, est ordinatam verecundiam habere. Sed qui Zabulon nondum gignere meruit, frustra Dinam se posse gignere credit.
Chapter 45 of 87