Skip to the text

Caput XLVI. Quis, vel qualis sit ordinatus pudor.

Disce prius peccatum odisse, et tunc illud incipies veraciter erubescere. Si veraciter odis, erubescis citius illud. Ille pudor verus esse cognosciutr, quem vitiorum odium praecedit et comitatur. Alioquin, si in peccato deprehenderis et deprehensus pudore confunderis, non te credo erubescere culpam, sed infamiam. Non enim verecundia talis descendit tam ab ipso peccato quam de famae detrimento. Non est ergo unde glorieris quasi Dinam genueris. Habent utique etiam homines perversi verecundiam, sed utinam bonam, utinam ordinatam! Nam utique si bonam haberent, perversi forsitan non essent. Peccatum etenim si perfecte erubescerent, non tam facile committerent. Qualis putas pudor est erubescere paupertatem, erubescere humilitatem? Illud non pudet eos erubescere ad quod docendum non puduit coelestem magistrum de coelo descendere: Discite a me, inquit, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI). At isti econtra magis abominantes quam sectantes humilitatem, multo amplius erubescunt habere sordidam vestem quam sordidam mentem. Quam multi hodie sunt, quos magis puderet in oratione fecisse barbarismum contra regulam Prisciani, quam protulisse mendacium in suo sermone contra regulam Christi. Sed quid haec de istis loquimur qui saepe sua etiam crimina jactant, quandoquidem illi etiam qui spirituales videntur, hunc pudorem haud facile superant? Saepe dum in praedicationis officio proximorum utilitati deserviunt, dum forte contra superbiam disputant, contingit eos saepe superbire, unde constat eos contra superbiam subtiliter disserere. Et si forte inter loquendum (quod fieri solet) brevem accentum producerent, magis eos fortassis puderet de vitio orationis, quam de vitio elationis. Crede mihi non est credendum hanc esse illam verecundiam quam intelligere debemus per Dinam.

Chapter 46 of 87