Caput XLVII. Quam sit rarum habere pudorem verum.
Vultis adhuc melius nosse quam sit rarum humanam verecundiam perfecte calcasse, et hanc veram et ordinatam habere quodque est Dinam genuisse? Ecce de carnalibus omitto, cum spiritualibus tantum interim sit mihi sermo. Ecce quisquis es qui te credis jam Dinam genuisse, si cogeris coram multitudine nudo corpore transire, nunquid posses non erubescere? Cogita ergo si tantum confunderis quando immunda cogitatione in mente sordidaris. Cur te jactes amplius Dinam genuisse et ordinatam verecundiam habere, si minus erubescis pudenda cordis quam corporis? Si magis vereris vultum hominum quam conspectum angelorum? Siccine magis est erubescendum quod Deus fecit bene, quam quod tu male fecisti? Certe illas etiam corporis partes (quas pudenda vocamus) Deus fecit; pudenda autem cordis nonnisi tu fecisti. Diligenter ergo consideranti, recteque discernenti quam sit rarum, vel quam sit paucorum humanam verecundiam plene vicisse, et solam illam quae ordinata est possidere, non erit, ut arbitror, unde amplius quis admirari debeat talem prolem tam sero Lia concipiat, vel pariat.
Chapter 47 of 87