Skip to the text

Caput LXXXIV. Quomodo mens se ad interiora colligere debeat, quae in coelestium contemplationem anhelat.

Discat ergo dispersiones Israelis congregare, studeat evagationes mentis restringere, assuescat in intimis suis immorari, exteriora omnia oblivisci, qui ad coelestium contemplationem anhelat, qui in divinorum notitiam suspirat. Faciat ecclesiam non solum desideriorum, verum etiam cognitionum, ut discat verum bonum, solum amare, et ipsum solum indesinenter cogitare: In ecclesiis, inquit, benedicite Deo (Psal. LXVII). In hac namque gemina ecclesia, cogitationum videlicet et desideriorum, in hac gemina unanimitate studiorum et voluntatum, Benjamin in excelsum rapitur, et mens divinitus afflata in superna elevatur: Ibi, inquit, Benjamin adolescentulus in mentis excessu (ibid.). Ubi putas nisi in ecclesiis? In ecclesiis, benedicite Deo, Domino de fontibus Israel. Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Prius tamen est cuique ut faciat de cogitationibus, vel desideriis suis Synagogam, quam Ecclesiam. Nostis satis quod Synagoga congregatio, Ecclesia interpretatur convocatio. Aliud est sine voluntate seu contra voluntatem, aliqua in unum cogere, atque aliud per seipsa ad nutum jubentis, sponte occurrere. Insensibilia, et bruta congregari possunt, convocari autem non possunt. Sed et ipsorum quoque rationalium concursus, spontaneo nutu fit, ut jure convocatio dici possit. Vides ergo quantum sit inter convocationem et congregationem, et inter Ecclesiam et Synagogam. Si igitur praesenseris desideria tua circa exteriores delectationes affici, et cogitationes tuas, in eis jugiter occupari, cum magna sollicitudine compelle intrare, ut possis saltem ex eis interim Synagogam facere. Quoties enim evagationes mentis, in unum colligimus, et omnes cordis motus in uno aeternitatis desiderio figimus, quid aliud quam de illa interna familia Synagogam facimus? Sed cum jam illa desideriorum nostrorum, cogitationumque frequentia, illius internae dulcedinis degustatione allecta, ad nutum rationis, sponte occurrere, et in intimis fixa stare didicerit, Ecclesiae utique nomine, ulterius digna censeri poterit. Discamus ergo sola interiora bona amare, discamus sola illa frequentius cogitare, et quales Benjamin diligere scimus, procul dubio ecclesias efficimus.

Chapter 84 of 87