Caput primum. Quoniam jam constat de divinae substantiae unitate, et personarum pluralitate, constat et de concordi unitatis et pluralitatis adinvicem habitudine, superest de personarum proprietatibus quaerere.
Quemadmodum alias jam diximus, convenit omni personae habere rationale esse ex incommunicabili proprietate. Persona autem divina supra id adhuc amplius exigit, ut merito divina dici possit. Proprietas autem divinae personae exigit divinum esse, divinum esse idem est quod supersubstantiale, idem quod summe simplex esse, cui idem ipsum est esse quod sapere. Hoc autem solummodo habet esse substantia divina, et idcirco merito dicitur supersubstantialis essentia. Et quoniam in divina natura non est nisi solum summe simplex, et indifferens esse, ideo ibi confitemur unitatem substantiae. Sed quam constat de unitate substantiae, tam veraciter constat de personarum pluralitate. Ubi autem nulla est alietas, nec potest esse pluralitas. Sed nec alietas esse potest, ubi nulla differentia est. Quomodo ergo pluralitas potest convenire cum indifferenti esse? Sed ubi non est diversum esse, potest esse differens, et discretum existere. Ubi enim plures habent indifferens esse ex differenti origine, sic servant unitatem substantiae, ut tamen non desint plures existentiae. Sicut autem superius monstravimus, nihil aliud est persona divina quam incommunicabilis existentia.
Notandum itaque quod quaelibet existentia divina, si vel unum aliquid invenitur habere incommunicabile, ex eo utique solo deprehenditur atque convincitur persona esse. Nam, etiamsi plura habeat incommunicabilia, sufficit tamen unum solum ad comprobandum quod sit persona. Nam ex eo constat quod sit aliquis solus ab aliis omnibus ex illa proprietate discretus. Haec de his quae superius dicta sunt, quasi recapitulando perstrinximus, ut ad ea quae adhuc inquirenda restant, quanto exercitatiores, tanto promptiores accedamus. Sed quoniam constat de divinae substantiae unitate, constat de personarum pluralitate, constat et de concordi unitatis et pluralitatis mutua habitudine, locus postulat nunc de singularum personarum proprietatibus quaerere, et singularum propria singulis assignare. Nam quod tres illi in Trinitate sive dicantur personae, sive existentiae, sive alio quolibet nomine, quod tres illi, inquam, quibusdam proprietatibus distinguantur jam novimus, et quod eas circa solam originalis causae differentiam quaerere debeamus agnovimus. Sed quae quibus sigillatim conveniant, nec dum ratiocinando apprehendimus. Studeamus itaque nunc in his, sicut in aliis ante jam dictis, ut quod tenemus ex fide, detur nobis ratione apprehendere et demonstrativae certitudinis attestatione firmare.
Chapter 102 of 151