Skip to the text

Caput II. Quod jucundissima personarum germanitas non possit deesse in summa felicitate, nec ordinatissima proprietatum habitudo in summa plenitudine.

Primo itaque illud dicamus quod naturali quodam instinctu omnes in commune agnovimus, et usu continuato quotidianis experimentis probamus, patet profecto quod personarum pluralitas quanto germanior tanto est conjunctior, et quanto conjunctior tanto et jucundior. Quis autem attestari audeat, vel aestimare praesumat quod in illa summae felicitatis plenitudine desit quod magis jucundum agnoscitur, illud insit quod minus jucundum nullatenus dubitatur? Si itaque unaquaeque persona a seipsa esse dicitur, talis utique pluralitas nulla sibi affinitate conjungitur, nulla mutuo germanitate copulatur. Quis autem credere possit, vel affirmare ausit, quod illa summae unitatis pluralitas, tam sit ex uno conjuncta, ex alio tam longinqua, et ad invicem velut omnino peregrina, ut ex ea parte qua unum sunt, sit summa indifferentia, ex ea vero parte qua in plures secernitur, ab omni sit conjunctione aliena? Quae tibi, quaeso, pluralitas pulchrior, quae tibi, quaeso, convenientior videtur, an illa quae ordinatissima quadam proprietatum varietate distinguitur, et decentissimo quodam proportionalitatum modo miranda ratione contexitur, an illa quae nulla differentiarum concordia, vel concordiali differentia vicissim sibi connectitur, nulla alietatum ordinatione perornatur? Neminem puto aestimare quod magis pulchrum est summae pulchritudini posse deesse, et quod minus pulchrum est ipsi inesse. Credi itaque oportet quod nec jucundissima personarum germanitas potest deesse in summa felicitate, nec ordinatissima proprietatum varietas in summa pulchritudine. Sed, ne haec quam proposuimus ratio alicui forte probabilis magis quam necessaria videatur, hoc ipsum quod dicimus altiori adhuc ratione investigetur

Chapter 103 of 151