Skip to the text

Caput XIV. Quod in divina natura non possit esse nisi una sola persona, quae et ab alia procedat, et de se procedentem habeat.

Sed quia duas ex dictis proprietatibus rationis attestatione, incommunicabiles esse jam novimus, eo ipso idem de tertia sentire admonemur. Sed, ne haec ratio probabilis potius quam necessaria videatur, hoc ipsum quod dicitur altius investigetur.

Inprimis itaque notandum diligenterque considerandum quomodo gemina duarum personarum proprietas, una alteram quasi ex opposito respiciat, et una alteri veluti per contrarium respondeat. Nam unius est plenitudinem non accipere, sed dare; alterius econtra non dare, sed accipere. Ubi autem est summa pulchritudo, ubi nulla potest deesse perfectio: constat quod consequens est, et unde mens sana nullatenus dubitare potest, quod divinarum personarum pluralitas omnino sit congruentissima venustate conjuncta, et ordinatissima alteritate distincta. Oportet itaque ut in divina illa personarum pluralitate summe pulchra et omnino ordinatissima, sit mutuo hinc inde in alterutrum differens concordia, et concors differentia. Videtur itaque necesse esse, ut inter illam cujus est plenitudinem dare, nec accipere, et eam cujus est accipere, nec dare, sit sola una media cujus sit proprie proprium tam dare quam accipere, ut constituta in medio, uni altrinsecarum cohaereat ex uno, et alteri earum connectatur ex altero. Sicque fiet ut ex datione concordet cum dante, et ex acceptione concordet cum accipiente. Et e converso ex datione differat a non dante, et ex acceptione differat a non accipiente, ut sit in alterutrum, sicut superius jam diximus, et differens concordia, et concors differentia. Si autem duae mediae inter duas altrinsecas personas esse dicantur, videamus quid inconvenientis hanc assertionem sequatur. Certe prima ex eis erit a nulla, altera ab una sola, tertia a duabus, quarta ex tribus, sicut superius satis diligenter explanavimus. Et haec quidem dispositio juxta hanc considerationem videtur habere aliquid cum arithmetica medietate. Sed modo videamus quomodo geometricae medietatis speciem, quam, ut superius patet, personarum Trinitas praetendit, quaternitatis ista dispositio juxta aliam considerationem confundit. Certe primae personae causaliter proprie proprium erit plenitudinem solummodo dare, duarum mediarum tam dare quam accipere. Quartae vero tantummodo accipere, non etiam dare. Ecce ex his prima in solo uno concordat cum altera. Altera vero illarum, non in una tantum, sed in duobus concordat cum tertia. Tertia autem in duobus quidem, sed in uno solum concordat cum quarta. Vides certe quomodo unius proprietatis geminatio atque communio proportionabilitatis rationem non tam praetendit quam confundit, ordinis pulchritudinem non tam auget quam minuit. Quis autem dicat in illa summa pulchritudine aliquid esse vel esse potuisse, quod pulchritudinem minuat ordinemque confundat? In illa autem superiori proprietatum dispositione, juxta unam considerationem medietas arithmetica juxta considerationem aliam medietas geometrica, juxta Trinitatis et unitatis collectionem medietas harmonica specietenus occurrunt, et miranda ratione invicem sibi alludunt. Constat itaque ex his unius personae proprie proprium esse plenitudinem tam dare quam accipere, et hanc proprietatem, sicut et caeteras duas, incommunicabilem esse.

Chapter 115 of 151