Skip to the text

Caput XVI. De veri amoris plenitudine, et quae circa illum consideratur proprietatum distinctione.

Ea quae superius dicta sunt de amovenda a divina natura quaternitatis suspicione, possumus adhuc altiori et evidentiori ratione confirmare. Nam, si veri amoris plenitudinem in considerationem adducimus, proprietatumque ad eam considerationem pertinentium distinctionem diligenter attendimus, quod quaerimus fortassis citius inveniemus. Verae autem dilectionis plenitudo in solo constat amore summo, universaliterque perfecto. Solus vero amor summus ille jure nominatur, qui tantus est, quo non potest esse major, simul et talis quo non potest esse melior. Unde et animadverte licet, quia veri amoris plenitudo haberi non potest ab aliqua persona quae Deus non est. Alioquin, si praeter Deum aliquis veri amoris plenitudinem habere praevaluisset, utique in charitate, et eo ipso in bonitate aequalis Deo esse potuisset persona quae Deus non esset. Sed quis hoc dicat, vel tenuiter aestimare praesumat? Constat autem quia verus amor potest esse, aut solum gratuitus, aut solum debitus, aut ex utroque permistus; idem ex uno debitus et ex alio gratuitus. Amor gratuitus est quando quis ei a quo nihil muneris accipit gratanter impendit. Amor debitus est quando quis ei a quo gratis accipit nihil nisi amorem rependit. Amor ex utroque permistus est, qui alternatim amando et gratis accipit et gratis impendit. Plenitudo autem amoris gratuiti plenitudo amoris debiti, quemadmodum et plenitudo in utroque perfecti, a persona quae Deus non est nullo modo potest haberi. Sed quoniam hoc satis ex superioribus patet, adjuncta expositione non indiget.

Chapter 117 of 151