Caput XVIII. Cui conveniat in Trinitate debiti amoris plenitudinem habere.
Illam autem personam, cujus est proprium procedere, nec tamen de se procedente habere (quoniam aliunde accipit totum quod habet) plenitudinem debiti amoris habere oportet; alioquin, si summae diligentibus summum amorem non rependeret, summo amore digna non esset. Summo sane amore ab ipsis diligitur, a quibus omnem plenitudinem accepisse cognoscitur. Quid itaque indebiti amoris possit eis rependere, a quibus constat eam omnem plenitudinem gratis accepisse? Et quoniam proprium est ipsius, ut jam diximus, de se procedentem non habere, non est in Divinitate cui possit plenitudinem gratuiti amoris exhibere. Et quidem erga creatam personam gratuitum amorem habere potest, sed gratuiti amoris plenitudinem erga creaturam habere non potest, quae inordinatum amorem habere non potest. Inordinatus enim amor esset, si summo amore diligeret qui summe diligendus non esset. Summo siquidem amore omnino dignus non est, qui summe bonus non est. Persona vero quae Deus non est, summe bonus esse non potest, quoniam Deo aequari non potest. Plenitudinem itaque debiti amoris dicta persona juxta supradictam rationem et habere valet et habet. Plenitudinem vero gratuiti amoris omnino non habet, sed nec habere valet. Solius itaque debiti amoris plenitudinem habere oportet personam illam, quae de se quemadmodum dictum est, procedentem non habet.
Chapter 119 of 151