Caput VIII. De processione quae immediata simul est et mediata, et quod oporteat esse in divinitate personam, quae sit a gemina.
Quoniam constat tertiam in Trinitate personam aliunde quam a se originem trahere, oportet ut ab una aliqua dictarum, aut ab ambabus simul habeat esse. Et quid horum, qua ratione convinci possit, restat inquirere quod persona summe digna, condignum habere oportuerit, superius prolata perspicuae rationis demonstratio invenit. Ut autem omnipotenti personae condigna esset, oportuit ut ab omnipotente omnipotentiam acciperet, ut aequam, imo eamdem potentiam haberet. Nam, ut saepe dictum est, omnipotentia non potest esse nisi una. Si autem idem posse accepit, illud utique posse accepit a quo est omnium posse, omnium esse, omnium existere. A quo, ut superius dictum est, habet esse omnis essentia, omnis existentia. Si igitur idem posse est absque dubio ambobus commune, consequens est tertiam in Trinitate personam ex ambobus et esse accepisse et existentiam habere. Sed ad haec fortassis dicturus est aliquis si idem posse quod habet innascibilis, accepit et habet persona nascibilis, ergo accepit, et habet posse a semetipsa esse, quod est proprie proprium innascibilis personae. Verum qui hoc dicit, quantum mihi videtur, non bene intelligit quod dicit. Sed, ut melius elucescat quod dicimus, hoc ipsum diligentius discutiamus. Dicit is, quia si innascibilis immediate tantum a se procedenti dedit plenitudinem potentiae suae, ergo et posse a semetipso existere, ut qui omnipotens est, et omnia potest. Ad hoc ipse respondeo et fidenter affirmo, quia a semetipso est, si a semetipso esse potest. Nam natura divina omnino invariabilis est. Si ergo est a semetipso, constat eum esse, quod est sine alterius dono. Sed si hoc posse ei innascibilis dedit, ergo ex alterius dono hoc habuit. Quid ergo? Nunquid ex semetipso. et eo ipso sine alterius dono habet, quod ex alterius dono habet? Vides jam, credo, quam sit sibi ipsi contraria ista assertio. Est enim omnino contrarium rem eamdem et omnino idem ipsum haberi ex alterius dono, et haberi sine alterius dono. Quid autem magis impossibile quam unum aliquid simul esse et non esse? Sicut ergo superius jam diximus, ut summe digna persona condignam haberet, prout plenitudo bonitatis poscebat, de se immediate procedenti existentiae dedit quidquid ab omnipotenti veraciter dari potuit. Est itaque eis commune illud posse, a quo est caeterorum omnium et esse et posse. Ab hac itaque gemina existentia est omnis essentia, omnis persona, omnis existentia, ergo et illa quae est tertia in Trinitate persona. Huic procul dubio assertioni attestatur, quam illa quam superius in Trinitatis indagatione posuimus, ratiocinatione convincitur. Ibi namque manifesta ratione probatur, imo multiplici demonstratione convincitur quod, sicut perfectio unius est causa alterius, sic sane perfectio geminae causa est tertiae in Trinitate personae. Sicut perfectio unius requirit condignum, sic certe perfectio utriusque exigit condilectum. Sed quoniam haec superius diligenter exsecuti sumus, non oportet eadem hoc loco iterum ponere, cum possit quisque cum voluerit ex illo loco repetere. Illud autem certissimum esse debet, et hoc est, quod de tertia persona firmiter retinere oportet, quoniam a quibus est ei existendi causa, ab ipsis est et existentia. Ecce jam ex ratione tenemus, quod tertia in Trinitate persona esse habeat ex caeteris duabus. Quod igitur originem ex duabus trahat habemus, sed utrum ejusmodi existentia communicabilis sit, an vero incommunicabilis, necdum ratiocinando tenemus.
Chapter 109 of 151