Skip to the text

Caput XXII. Quod dicitur plenitudo amoris gratuiti esse in solo dando, plenitudo debiti in solo accipiendo, non sic oportet intelligere quasi sit opus gratiae et non potius operatio naturae.

Quod autem diximus unam personam habere, vel esse plenitudinem amoris gratuiti, alteram vero plenitudinem amoris debiti, nemo ad id trahat quasi una aliqua quamlibet aliam in aliquo praecellat, vel melius aliquid perfectiusque habeat, vel existat. Nulla ibi differentia graduum, nulla diversitas dignitatum. Ecce constat quoniam proprietas unius est plenitudinem dare nec accepisse, alterius vero accepisse nec dare, nunquid idcirco oportet credere unam altera meliorem, unam altera digniorem? Absit omnino hujusmodi aliqua suspicio. Hujusmodi suspicio multos supplantavit, et per varios errores dispersit. Nihil habet majus, nihil omnino melius qui nihil eorum quae habet ab alio accepit quam qui nihil habet quod non accepisset. Quidquid perfectionis, quidquid bonitatis, quidquid beatitudinis habet cujus est solum dare in ea plenitudine possidet et ille cujus proprium est totum accepisse. Quod autem dicitur plenitudinem gratuiti amoris esse in solo dando, plenitudinem debiti in solo accipiendo, nemo dicitur sic accipere quasi si hoc in illa indifferenti aequalitate sit opus gratiae et non potius operatio naturae. Sed tanti mysterii altitudo nimis profunda est, et vix vel nunquam ab ullo homine verbis idoneis explicari potest. Nemo ergo miretur, nemo indignetur si, more virginis matris conceptam veritatem edendo, verborum panniculis involvo, qui deserti sermonis sericis non valeo quae me non habere cognosco. Sed ubi constat de veritate sententiae, nihil restat sagacis lectoris prudentiae nisi verba idonea (quod cum omni gratiarum actione suscipio) veris assertionibus adhibere.

Chapter 123 of 151