Caput VII. De processione tantum immediata, et quod oporteat in divinitate esse personam, quae sit ab una sola.
Illud autem constat certissime, et de quo nullo modo possumus dubitare, quod ab illa principalissima existentia necesse sit unam aliquam immediate procedere, alioquin oportebit eam solum remanere. Constat namque quod caeterarum nulla omnino esse valeat, quae non ab illa immediate vel mediate procedat. Ubi autem non est immediata, non potest esse processio mediata, sicut nec illa quae pariter est mediata et immediata. Sed nihil prohibet ut immediata sit, quandoque etiam ubi mediatam deesse contingit. Processio immediata consistit in personarum dualitate, mediata vero nunquam sine personarum trinitate. Immediata siquidem processio est, in qua oportet ut sit tam ipsa quae illam producit, quam illa quae ex ipsa procedit. Mediata processio (exceptis illis personis in quibus incipit et desinit) habet et tertiam in qua mediatio consistit. Naturaliter autem prior est dualitas quam trinitas. Nam illa potest esse sine ista, ista vero nunquam sine illa. Naturaliter itaque et illa processio prior est, quae potest subsistere in personarum dualitate, quam illa quae non potest esse sine personarum trinitate. Sed in illa personarum pluralitate, et vera aeternitate, nihil ibi aliud praecedit, nihil ibi alteri succedit, et eo ipso nihil ibi prius tempore, nihil ibi tempore posterius, sed quod non potest esse prius temporaliter, potest esse prius causaliter et eo ipso naturaliter. Sicut enim longe superius diximus, perfectio personae unius exigit utique consortium alterius. Et ita fit ut una sit causa alterius. Ubi est enim plenitudo divinitatis, ibi et plenitudo bonitatis, et quod consequens est plenitudo charitatis. Plenitudo autem charitatis exigit ut unus alterum sicut seipsum diligat, alioquin illius amor adhuc habet quo crescere valeat. Oportet vero condignum habere, ut sit quem possit, et merito debeat ut seipsum diligere. Si igitur primordialem personam veraciter constat esse summe bonam, nolle omnino non poterit quod summa charitas exigit. Et si veraciter constat eam omnipotentem esse, quidquid esse voluerit, non poterit non esse. Exigente itaque charitate condignum habere volet, et exhibente potestate habebit quem habere placet. Ecce quod diximus, quod perfectio personae unius est causa existentiae alterius. A quo autem est ei existentiae causa, ab ipso et existentia. Non enim potuit ab illa non esse, a qua ut jam diximus, est omne posse. Ecce quomodo ratio rationi attestatur, et quod ex una convincitur, ex alia confirmatur. Ecce habes personam de persona, existentiam de existentia, unam de sola, processibile de improcessibili, nascibile de innascibili. Unam denique uni immediate adhaerentem, quia unam de una immediate procedentem. Quod in divina natura talis existentia sit indubitanter agnovimus, sed utrum communicabilis vel incommunicabilis sit, nondum demonstrativa ratione colligimus.
Chapter 108 of 151