Caput XXIII. Quod quantum ad substantiam dilectionis in omnibus est amor summus et unus, quamvis sit in singulis proprietatum discretione distinctus.
Proprium est veri et intimi amoris illud efficere in illis etiam personis quibus est diversum esse ut sit in eis idem velle et idem nolle. Quanto magis identitas voluntatis illis inerit personis quibus est idem esse quod velle et quod consequens est, sicut unum esse ita et unum velle? Est itaque in illa Trinitate omnibus una voluntas, una charitas, una et indifferens bonitas. Quantum igitur ad substantiam dilectionis erit unus atque idem amor in omnibus personis. Et cum sit in omnibus unus atque summus, non potest esse in uno quam in altero major, non potest esse in uno quam in altero aliquo melior. Certe si inest omnibus per omnia idem velle, unusquisque amat alterum quomodo seipsum, quantum seipsum. Si eorum unusquisque diligit alterum ut se, totum quod communicabile est, sibi vult cuilibet alteri ut sibi. Si diligit quantum se, quidquid ibi est communicabile, nec ardentius desiderat sibi quam alteri, nec tepidius alteri quam sibi. Ejusmodi itaque amor ex uno erit talis quo non potest esse melior, ex altero tantus quo non potest esse major. Erit itaque, ut dictum est, quantum ad substantiam dilectionis unus, et idem in omnibus amor, verum tamen modo mirabili in singulis proprietatum discretione distinctus. Nam, secundum eam acceptionem quam superius assignavimus, erit in isto quoad illum tantum gratuitus, et in illo vero quoad istum tantummodo debitus. In tertio debitus ad unum, et ad alterum gratuitus. Juxta humanum namque loquendi modum, recte dicimus amorem gratuitum qui nihil accipiens totum impendit. Debitum vero qui nihil impendit a quo totum accepit. Dicatur itaque illa Divinitatis unda et summi amoris affluentia in alio tantum effluens nec infusa, in alio tam effluens quam infusa, in tertio non effluens sed solum infusa, cum sit tamen in omnibus una et eadem ipsa, et in his omnibus una veritas, etiam si sit de ea loquendi multiformitas.
Chapter 124 of 151