Caput XIX. Cui proprie proprium sit in Trinitate personae tam gratuiti quam debiti amoris plenitudinem obtinere.
Ex his quae de duabus personis circa instantem considerationem jam diximus, satis elucescit quid de reliqua sentire debeamus. Nam, quoniam est proprie proprium ipsius tam ab alia procedere quam de se procedentem habere, oportet eam tam gratuito quam debito amore abundare, et utriusque plenitudinem, utpote unius amoris uni, alterius alteri integraliter exhibere. Debitum quippe est quod summo amore diligit a quo totum accipit, et nihil impendit; gratuitum vero, quod summe diligit a quo nihil accipit, sed totum impendit. Ecce jam, aperta ratione, tenemus quomodo singularum propria juxta hanc considerationem distinguere debeamus. Constat namque, quia in uno ex tribus est amor summus et solum gratuitus. In altero vero sic summus, ut sit solum debitus. In tertio autem sic summus, ut sit ex uno debitus, ex altero omnino gratuitus. Ecce in amore summo terna proprietatum distinctio, cum sit tamen una eademque in omnibus, utpote summa et vere aeterna dilectio. Nunc itaque ex hac veri et summi amoris speculatione possumus colligere, utrumnam in illa divinarum personarum pluralitate quarta possit persona locum habere.
Chapter 120 of 151