Skip to the text

Caput IX. Quod processio quae fit ad aliquam personam, tantummodo mediata, non possit esse in divina natura.

Ecce jam ex majori parte invenimus quod superius quaerendum proposuimus. Invenimus oportere esse unam aliquam existentiam, innascibili quidem immediate tantum conjunctam. Invenimus et aliam eidem existentiae, tam immediata quam mediata germanitate cohaerentem. Illud nunc igitur quaerendum restat utrum aliqua sit, vel esse possit, quae ei mediate tantum inhaereat. Unum est quod neminem sanae mentis credo posse sentire, quod videlicet sit aliqua persona in divinitate, cui non liceat, vel quae nolit innascibilem immediate, ut sic dicam, facie ad faciem videre. Quid enim aliud ibi est videre, quam videndo cognoscere, et cognoscendo videre? Quid autem est innascibilem cognoscere quam sapientiae plenitudinem habere. Nihil enim aliud est ibi sapere quam esse. Unde igitur accipit ut sapiat, inde accipit ut existat. Unde igitur ei sapientia, inde et existentia. Unde et si immediate ab illa accipit ut sapiat, et immediate quidem ab illa accipit ut existat. Si quis vero dicat quod immediate non videt, consequens est ut concedat quod omniformem veritatis contemplationem non habet. Juxta id ergo non habet plenitudinem omnem, et quod consequens est, nec veram divinitatem. Forte ad haec aliquis opponit, et dicit: Sicut quaelibet persona videt de se procedentem, sic quaelibet procedens videt producentem. Cur ergo non eadem ratione convincatur illam esse ab ista, qua probatur atque convincitur istam esse ab illa? Ad haec ergo breviter respondeo, et dico, quod quaelibet divina persona ad aspectum alterius divinae accipit plenum sapere, et eo ipso divinum esse nisi habeat aliunde, necesse est namque ut inde habeat, si aliunde non habet. Sed si habet aliunde, non necesse est etiam inde habere. Et, ut id exemplo melius elucescat, ecce veritatem scriptam uni aliunde cognitam, alteri autem aliunde minime notam. Uterque tamen legit et intelligit, sed solus ille veritatis scriptae cognitionem ex inspecta lectione percipit, qui eam aliunde non habuit. Quoniam igitur omnes divinae personae invicem se et immediate conspiciunt, radium summae lucis in alterutrum effundunt aut excipiunt. Et quia immediate vident, immediate adhaerent. Impossibile itaque est in natura divina esse aliquam personam mediata tantummodo alicui alteri germanitate conjunctam. Hac item ratiocinatione confirmatur quod de tertiae personae processione superius dicitur. Quis enim eam neget caeteras personas et videndo cognoscere et cognoscendo videre? Est autem utriusque personae una eademque sapientia. Quoniam ergo constat eam nihil habere ex se, consequens est ut ex inspectione sapientiae accipiat sapere et ex eo ipso accipiat esse ubi non est aliud esse quam sapere. Ecce jam quaesitum est et inventum quod superius propositum fuerat ad quaerendum. Invenimus quod in divina natura sit processio tantummodo immediata. Quod ibi sit quae est mediata simul et immediata, quod mediata tantum omnino ibi non sit, sed nec esse possit.

Chapter 110 of 151