Caput XII Quod non possit esse nisi una sola in divinitate persona a qua non sit aliqua alia.
Oportet pro certo ut ejusmodi aliqua in divinitate persona existat, a qua, ut jam diximus, nulla alia procedat. Sed potest adhuc alicui in dubium venire, utrum hoc ipsum sit proprium uni alicui personae, an possit et aliquibus esse commune. Sed si duae personae essent quae hoc commune haberent, procul dubio neutra illarum ab alia procederet. Si neutra ab alia procederet, nec una quaelibet alteri immediate adhaereret. Si vero neutra alteri adhaereret immediate, forent utique adinvicem sola mediata germanitate conjunctae. Quod quidem quam impossibile sit superior demonstratio evidentissima ratione convincit. Est itaque proprie proprium unius tantummodo personae, de se procedentem nullo modo habere. Quemadmodum ergo non potest esse in divinitate nisi una sola persona quae non procedat ab alia, sic absque ambiguo non potest esse nisi una sola a qua non procedat alia aliqua. Erit itaque ista quemadmodum et illa existentia incommunicabilis, nec omnino poterit esse personis aliquibus communis. Solus enim unus in illa personarum pluralitate sic accipit, et habet esse ex alio, ut nullus alius omnino aut accipiat, aut esse habeat ab ipso. Ecce duarum in Trinitate personarum proprietates, tam aperta ratione collegimus, ut nullo modo, vel in modico inde dubitare valeamus.
Chapter 113 of 151