Skip to the text

Caput XX. Unde ratio manifeste convincit quod quarta in Divinitate persona locum habere non possit.

Superiora satis probant atque demonstrant quod in Divinitate non possit esse nisi una persona quae sit a semetipsa. Hinc etiam potest diligens indagator veritatis indubitata ratione colligere, quod in illa mutua personarum charitate non possit amor esse, qui non sit aut solum gratuitus, aut solum debitus, aut simul utrumque debitus atque gratuitus. Constat nihilominus de dictis tribus quod gratuiti amoris plenitudo sit in solo uno, debiti vero amoris plenitudo sit in solo altero, tam debiti quam gratuiti plenitudo sit in solo tertio. Sed quid ad ista dicemus, nunquid ex his tribus aliud aliquid est, et aliud aliquid amor suus? Nunquid eorum alicui aliud est esse quam diligere, diligere quam esse? Ubi ergo est vera illa et summa simplicitas quam superius quaesivimus et invenimus, et multa rationum attestatione probavimus? Oportet itaque absque dubio ut in summa simplicitate idem ipsum sit esse quod diligere. Erit ergo unicuique trium idem ipsum persona sua quod dilectio sua. Nihil itaque aliud erit plures in una Divinitate personas esse quam plures unam eamdemque, utpote summam dilectionem habere, quin potius esse ex differenti proprietate habeant. Nihil aliud est ibi persona ista quam dilectio summa hac proprietate distincta. Nihil aliud persona altera quam dilectio summa alia proprietate distincta, nec aliud aliquid est persona tertia quam dilectio summa tertia proprietate distincta. Juxta numerum itaque proprietatum, erit et numerus personarum. Quoniam ergo quaelibet persona, ut diximus, est idem quod amor suus, et assignata singularum discretio, constat in solis jam dictis tribus, sicut quartam proprietatem, sic quartam personam nullatenus ibi invenire poterimus. Ne autem aliquis nos parum intelligat, et eapropter inconsulte reprehendat in eo quod gratuitum vel debitum posuimus, non nos utique latet quod hoc non semper sub eadem significatione accipimus. Dicimus quia hic illum amare debet eo quod dignus sit. Dicimus nihilominus quod unus alium amare debet, eo quod alicujus doni, vel beneficii merito debitorem reddiderit. Sic et gratuitum alias et alias, sub alia et alia significatione accipi poterit. Sed sub qua significatione utrumque hoc loco accipi volumus ne calumniae locus pateat, adjuncta descriptione determinavimus. Nemo autem miretur, nemo indignetur, si ea quae de tanta profunditate sentimus, verbis eloquimur quibus possumus. Ecce jam explicavimus quomodo ad superiorem confirmationem ratio manifeste convincit, quod quarta in Divinitate persona locum habere non possit.

Chapter 121 of 151