Caput VI. Quod processio personae de persona alia sit tantum immediata, alia mediata, alia mediata simul et immediata.
Ex rebus quas per experientiam novimus, admonemur quid circa inexperta et divina quaerere debeamus: Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I). Ubi ad alta quidem ascendere volumus, scala quidem uti solemus, nos qui homines sumus et volare non possumus. Rerum ergo visibilium similitudine pro scala utamur, ut quae in semetipsis per speciem videre non valemus, ex ejusmodi specula, et velut per speculum videre mereamur. In rebus humanis videmus quod persona de persona procedit, et ejusmodi processio tribus procul dubio modis fieri contingit. Procedit namque persona de persona, quandoque quidem tantummodo immediate, quandoque tantummodo mediate, quandoque autem mediate simul et immediate. Tam Jacob quam Isaac de substantia Abrahae processit, sed unius processio mediata tantum, alterius autem tantummodo immediata fuit. Nam, mediante Isaac, Jacob de lumbis Abrahae exivit, de substantia Adae Eva, Seth, Enoch processere, sed prima processio ex his fuit tantummodo immediata, media vero mediata simul et immediata. Nam Seth quidem processit de substantia Adae immediate, utique quantum fuit de proprio semine, mediate vero in quantum fuit de semine Evae. Ecce in humana natura quomodo personalis processio triplici distinguitur modo. Et quamvis ista videatur multum peregrina ab illa singulari, et superexcellenti natura, est tamen similitudo nonnulla, utpote in ea quae est ad similitudinem illius facta. Oportet itaque ex hac natura se ad illam contemplationis speculam erigere, et juxta dictam considerationem quid ibi sit, vel quid ibi non sit, proportione similitudinis, vel dissimilitudinis cum summa diligentia investigare. Sed si tres ejusdem existentias ibi esse dicamus, quales jam superius distinximus, excepta ea quae a semetipsa esse deprehenditur, procul dubio in illam naturam quaternarium personarum numerum introducere videmur. Quapropter quaerendum est diligenter quaenam ex his proprietatibus veraciter ibi sunt, si omnes sibi simul esse non possunt.
Chapter 107 of 151