Skip to the text

Caput V. Quod duae in divinitate personae habeant aliunde quam a semetipsis esse juxta alium existendi modum qui est ab aeterno, nec tamen a semetipso.

Habemus jam pro certo quod esse personam ex semetipsa omnino sit incommunicabilis existentia, possumus ergo inde manifeste colligere quod non sit incommunicabilis existentia esse personam aliunde potius quam a se. Alioquin in divinitate non essent, sed nec esse possent plusquam duae personae. Proprie proprium itaque est uni personae ex semetipsa esse, caeteris autem commune ex semetipsis non esse. Vides ergo quod incommunicabilis existentia communicabilem, imo communem producit, et quod illa ex ista procedit et originem trahit. Ecce illum existendi modum jam indubitata demonstratione collegimus, de quo in hujus operis exordio locuti sumus, ubi probabili magis quam necessaria ratione usi sumus. Ut enim ibi praelocuti sumus, triplex est existendi modus: Unus qui est ab aeterno, et a semetipso; alius qui nec est a semetipso, nec ab aeterno; et inter hos medius, qui est ab aeterno, nec tamen a semetipso. Sicut enim superius probatum est, totae tres personae sibi sunt coaequales et coaeternae. Sicut ergo ab aeterno est existentia illa quae a semetipsa existit, sic et ab aeterno esse habet quae ab eadem procedit. Ille namque existendi modus qui est communis personis duabus, habet esse ab aeterno, nec tamen a semetipso. Vide ergo caeterorum proprietates quantum sunt diversae, imo omnino contrariae. Harum proprietatum contrarietatem tertius existendi modus proportionali quadam ratione connectit, et ad mutuam concordiam sua mediatione duo extrema componit, habens commune cum uno esse ab aeterno, commune habens cum alio non esse a semetipso. Habemus jam proprie proprium personae unius: habemus quid sit commune duabus sed quae sint singularum propria ratiocinando necdum apprehendimus.

Chapter 106 of 151