Skip to the text

Caput XXI. Ex novissime posita speculatione quam multa possimus colligere.

Verum si huic novissimae speculationi velit quis in hujusmodi exercitatos sensus habens diligenter insistere, multa superius disputata et diversis demonstrationibus probata poterit fortassis ex hac sola indubitanter colligere et probabili assertione convincere. Si quis unum Deum esse altius intelligit, ipsum summe bonum, summe beatum esse manifesta ratione deprehendit. Sed, si de personarum pluralitate diffidit, ex eo quod jam credit in id quod nondum apprehendit per hanc speculam assurgere poterit. Ex hac una, ut arbitror, speculatione personarum pluralitatem, imo totam Trinitatem poterit elicere et documentis probabilibus astruere. Haec speculatio, ut superior ratio docuit, suspicionem quaternitatis excludit. Haec veram divinitatem credentibus veraciterque confitentibus sic personarum pluralitatem commendat, ut et substantiae unitatem convincat. Ex hac speculatione cujusque personae proprietas elucescit et in manifestationem exit. Nam diligenter requisita perspicua ratione clamat quod in Divinitate sit persona quae ab alia aliqua esse non habeat, quod ibi sit quae a sola una, et alia quae a duabus originem trahat. Cogitet qui haec legit quam magnum et utile sit promptum et familiare habere, ad haec omnia posse ex una speculatione omni poscenti rationem reddere. Sed quoniam ex his quae jam diximus ad horum indagationem pervium iter exstruximus, haec diligentioribus perscrutatoribus plenius discutienda relinquimus.

Chapter 122 of 151