Skip to the text

Caput IV. Quod non possit esse nisi sola una persona, quae sit a semetipsa.

Quoniam diligentiorem considerationem locus iste expostulat et nos ad sublimiorem intelligentiam vocat, aedificantium more oportet nos ibi quasi altius fodere, et in profundo certitudinis solido ratiocinationis nostrae fundamentum locare, ut ibi necesse est operis nostri structuram ad secretioris intelligentiae sublimiora consurgere. Inde ergo incipiendum est, unde a nemine dubitari potest. Constat sane quia omne quod est, aut compositum esse habet, aut simplex. Constat nihilominus quoniam omne quod habetur, aut secundum participationem, aut secundum plenitudinem habetur. Aliud est ex pluribus et diversis unum aliquid componere, atque aliud quod unum est in plura dividere, et per multos pro arbitrio distribuere. Sed, sicut jam diximus, nec compositio sine componente, nec partitio est sine distribuente. Videamus ergo si illud quod veraciter deprehenditur a semetipso esse, possit habere compositum esse. Constat autem quia omnis compositio compositore eget, et quod sine beneficio compositoris esse non valet, procul dubio idipsum quod est a semetipso non habet. Patet ergo quia quod a semetipso est, compositum esse habere non potest. Quod ergo omni origine et auctore caret, summe simplex esse, habere oportet. Cui vero est summe simplex esse oportet ut idem ei sit esse quod posse, sapientem quod potentem esse. Ecce de ejus esse habemus quod quaerimus, nunc de posse videamus. Quaeramus itaque de ejus posse, utrum ei sit, an secundum plenitudinem, an secundum participationem. Sed ubi est participatio, simul est et distributio. Nam nec participatio sine distributione, nec distributio sine distributore. Qui ergo potestatem nonnisi secundum participationem habere valet, procul dubio distributoris officio indiget. Constat itaque de eo qui est a semetipso, quoniam si posse accepit participando, ipsum suum posse est ei ex alterius beneficio. Sed si ex alterius beneficio est ejus posse, profecto et esse. Quoniam, sicut jam probatum est, non ipsi aliud et aliud est esse et posse. Itaque aut utrumque a semetipso habet, aut utrumque a semetipso non habet. Hinc ergo colligitur quod is qui a semetipso est, posse ex potentiae participatione habere non potest. Quod ergo non potest habere secundum participationem, habet secundum plenitudinem. Sed ubi est plenitudo potentiae, ibi est omne posse: personae igitur cui est idem esse quod posse, si ex semetipsa est ei suum esse, ex semetipsa est ei et suum posse. Sed suum posse est omne posse, ergo ex ipsa est omne posse; si ex ipsa est omne posse, ex ipsa est omne esse, ex ipsa omne existere. Ex ipsa itaque est omne quod est, ex ipsa omnis essentia, omnis existentia, omnis persona, omnis, inquam, persona humana, angelica et divina. Si ergo caeterarum quaelibet ex ipsa esse habet, constat pro certo quia sola ipsa principio caret, constat nihilominus quia nulla alia potest nisi ex ipsa esse, ex qua est omne posse. Vides certe quia ejusmodi existentia omnino est incommunicabilis, nec potest esse pluribus communis.

Chapter 105 of 151