Skip to the text

Caput X. Quod in divinitate non possit esse plus quam una quae sit ab una tantummodo persona, nec nisi una sola quae esse non habeat nisi ex gemina.

Ex his pro certo, quae jam diximus, veraciter et indubitanter colligere possumus, quoniam si quarta in divinitate persona esse potuisset, procul dubio ex caeteris tribus eam originem trahere immediate oporteret. Alioquin alicui earum nonnisi mediata germanitate cohaereret, nec eam nisi mediate videret. Et si quinta persona ibi esse potuisset, simili ratione de caeteris quatuor immediate procederet. Juxta hunc ratiocinationis modum similis in consequentibus consequentia invenietur, quantumcunque hujusmodi progressionis series intellectualiter protrahatur. Confirmatur autem quod hic dicimus ex his quae jam superius praelibavimus. Sicut enim duabus personis commune est illud posse, unde constat tertiam originem trahere, sic procul dubio illud posse tribus commune esset, unde quartam esse oporteret, si quarta in divinitate locum haberet. Alioquin duae avarae sibi reservarent, quod tertiae salva utriusque proprietate dare possent. Quod de istis dicimus, absque dubio invenies in consequentibus. Nam quantumcunque hujusmodi prosecutionis lineam produxeris, eamdem congruentiam ubique provenire videbis.

Notandum autem quomodo hujusmodi differentia proprietatum in solo constet numero producentium. Nam prima earum habet esse a nulla, secunda ab una sola, tertia vero a gemina. Et si numerus earum in plures abundaret, eumdem progressionis tenorem per omnes inveniri oporteret. Ecce quomodo hic ordo differentiarum surgit, et excurrit juxta modum et ordinem numerorum. Illud quoque notandum, quod juxta quamlibet ejusmodi differentiam, impossibile est esse plus quam unam personam. Nam ab una sola persona non potest esse, nisi tantummodo una, similiter quae sit tantum a gemina, non potest esse nisi una sola. Nam, si gemina de una tantum procederet, pro certo procedentium neutra alteri immediate adhaereret. Quod quam impossibile sit, superius quidem ratio manifesta perdocuit. Juxta quod dictum est de una differentia, intelligi datur et de qualibet alia. Ecce in his geminae quaestionis solutionem habemus, quas superius sine solutione reliquimus. Constat siquidem, quoniam si ab una sola persona non potest esse nisi tantummodo una existentia, nec a gemina nisi una sola, constat, inquam, quod utraque sit incommunicabilis existentia. Sicut igitur in divinitate non potest esse nisi una sola persona, quae sit a semetipsa, sic non potest esse plus quam una, quae sit ab una tantummodo persona. Nec nisi sola, quae esse non habeat nisi a gemina.

Chapter 111 of 151