Caput XXV. Quae quibus sint personis communia, vel quae sint singularum propria, et quae sint, quae restant adhuc, in istis quaerenda.
Nunc igitur in unum, si placet, breviter colligamus quae in hoc libro ratiocinando exsecuti sumus. Omnibus divinis personis est commune omnem plenitudinem habere. Commune est solis duabus omnem plenitudinem dare. Commune est solis duabus omnem plenitudinem accepisse. Commune est solis duabus non habere utrumque. Unius namque proprietas est in solo dando. Alterius proprietas in solo accipiendo. Tertiae proprietas tam in accipiendo quam in dando. Solis duabus est commune personam de se procedentem habere. Solis duabus est commune, aliunde procedere. Solis duabus commune est, non habere utrumque. Non tantummodo de se procedentem habere, est proprietas unius. Tantummodo vero procedere, est proprietas alterius. Proprietas autem tertiae tam ab alio procedere quam de se procedentem habere. Proprium est solius personae procedere a nulla. Proprium solius alterius procedere ab una sola. Proprium solius tertiae a gemina procedere. Sola enim una est a qua est nulla, sola autem una a qua est una sola, sola vero similiter a qua procedit gemina. Cum igitur sit duabus personis commune a semetipsis non esse, sed aliunde procedere, restat adhuc cum summa diligentia quaerere in quo ad invicem differant processio unius et processio alterius. Inventa autem differentia habitudinis mutuae pro similitudinis ratione oportet ad ultimum nomen proprium assignare. Proposueram quidem quid de his sentirem in commune proferre, sed quoniam in ipsis alta profunditas est, satius erit haec altioribus ingeniis altius discutienda relinquere. Et quid ex his, quae jam dicta sunt, gratitudinis vel ingratitudinis merear, ex aliorum judicio probare.
Chapter 126 of 151