Caput XI. Quod oportet ut in divinitate sit persona a qua non sit alia aliqua, cum tamen eadem non sit a semetipsa.
Invenimus in superioribus differentias personalium proprietatum, quomodo sibi invicem cohaereant, vel procedant juxta modum et consequentiam numerorum. Sed si tot essent personae divinae quot possunt esse hujusmodi differentiae, essent utique infinitae. Oportet itaque personarum proprietates diligentius perscrutari, ne de earum numero possit aliqua sinistra suspicio oriri. Superius probavimus quod in illa divinarum personarum pluralitate oporteat personam aliquam esse quae non habeat aliunde quam a se originem trahere. Sed, sicut necesse est ibi esse aliquam quae non sit ab alia, sic ibi esse oportet aliam a qua non sit aliqua alia. Utrumque namque simili ratione convincitur. Utrumque pari quidem demonstratione comprobatur. Nam si in illa vera divinitate non esset aliqua persona a qua non procederet aliqua alia, sed quaelibet ex alia procedens de se procedentem haberet, ejusmodi deductionis protractio in infinitum procederet, et personarum series in infinitum ducta numerositatis suae nullum finem acciperet. Sed nulla opinio hoc recipit, nec ratio aliqua usquequaque admittit. Oportet itaque ut in divinarum personarum pluralitate talis aliqua existat de qua nulla alia originem trahat. Oportet nihilominus ut eadem ipsa existendi principium ex alia habeat, sicut et illa quae ex alia aliqua non est, oportet ut alteri existendi causam exhibeat. Utriusque sententiae eadem ratio, utrumque convincitur non dissimili argumento. Cum enim convincat ratio manifesta nonnisi unam personam posse esse a semetipsa, si illa quae ab alia non est nullam de se procedentem haberet, in perpetuum sola remaneret. Simili quidem ratione et illa quae de se procedentem non habet, si a nulla alia procederet, divino consortio in perpetuum careret. Sed, ut superius satis evidenter ostendimus multiplex ratio a vera divinitate solitudinem excludit, et personarum pluralitatem convincit. Oportet itaque ut ibi sit qui existendi principium aliunde non sumat, sed exhibeat; oportet aeque ut ibi sit qui e converso ipsum quod est, ab alio accipiat, et nulli alii impendat.
Chapter 112 of 151