Skip to the text

Caput XIII. Quod oportet ut in divinitate talis persona existat, quae ab alia procedat, et de se procedentem habeat.

De hac gemina dictarum proprietate personarum, possumus absque omni scrupulo colligere quid de illius quae inter has media est debeamus proprietate sentire. Nam si ibi nonnisi unus solus esse potest, qui non sit ab alio aliquo, consequens est ut hic, de quo modo agimus, non sit a semetipso. Item, si ibi nonnisi unus solus esse potest qui de se procedentem non habet, hunc, de quo modo loquimur qui de se procedat, habere oportet. Sic itaque procedit de alio, ut nihilominus tamen alius procedat ex ipso. Ecce ergo, ut diximus, absque ambiguitate habemus, quid de ejus proprietate sentire debeamus. Haec procul dubio attestatio illi assertioni concinit, quam praemissa superius disputatio invenit. Nam persona illa quae de innascibili procedit tantummodo immediate, videtur, imo convincitur utrumque habere. Nam id esse quod est in ea plenitudine, quam ab innascibili accipit, alteri utique sine ulla integritatis diminutione impendit. Tertia namque in Trinitate persona a nascibili simul et innascibili procedit. Ecce quomodo ratio rationi occurrit, et attestatio attestationi alludit. Ecce quod constat luce jam clarius, tres in tribus proprietatum distinctiones invenimus; unius est ab alio non procedere, et de se tamen procedentem habere. Alterius tam ab alio procedere, quam de se procedentem habere. Tertii vero ab alio procedere, nec tamen qui de se procedat habere. Et duas quidem ex his proprietatibus incommunicabiles esse jam novimus, sed quid de tertia sentiendum sit nondum ratiocinando apprehendimus.

Chapter 114 of 151