Skip to the text

Caput III. Quod exigit rerum natura ut sit aliqua persona quae sit a semetipsa et non ab alia aliqua.

Quod in primordio hujus operis dictum est de substantia, idem ipsum hoc loco absque ulla haesitatione dici potest de persona. Utrobique namque eadem ratio occurrit, et de similibus simile judicium sumit. Dictum est ibi de substantia, dicatur hic de persona, quod oportet ut aliqua existat, quae sit a semetipsa, et non ab alia aliqua, alioquin in una divinitate essent absque dubio personae infinitae. Nam, si ista esset ab illa, et illa ab alia, et juxta hunc progressionis modum quaelibet una esset ab alia aliqua, hujusmodi concatenationis productio, absque dubio in infinitum procederet, et ejusmodi productionis terminus nullus occurreret, sicque fieret ut rerum series, et ordo qui sine principio esse non valet, principium non haberet; principium, inquam, non tam temporis quam originis, vel cujuscunque originis. Sed in his et ejusmodi aliis est ipsa veritas adeo manifesta et ratio perspicua, ut omnino non egeant probatione aliqua. Nam quod nullus facit quod facere non valet, quod nullus potest dare quod ipse non habet, quod quidquid coepit esse aliquando non fuit, quod quidquid est, quod aliquando non fuit, hoc ipsum esse ex tempore coepit, quod nulla compositio sine componente, nulla partitio sine distribuente, quod sit quo nihil est majus, quod sit quo nihil est melius, patet omnibus intellectum habentibus et ratione utentibus. Haec et hujusmodi qui audit, si sensum verborum percipit, statim acquiescit, nec est unde dubitare possit. Ne igitur contra conscientiam nostram divinarum personarum numerum in infinitum extendamus, oportet procul dubio ut concedamus quod aliqua persona ex semetipsa existat, et aliunde omnino originem non trahat. Personam autem cum constet esse non de alia aliqua persona quam de semetipsa, consequenter quaerere oportet utrum sit communicabilis an incommunicabilis existentia, non est si sit solius unius ex semetipsa personam esse, an hoc ipsum possit esse pluribus commune.

Chapter 104 of 151