Caput XV. Quod in divina natura non possit esse quarta persona.
Omnibus absque dubio divinis personis constat esse commune, omnem plenitudinem habere. Proprietatum autem distinctio versatur circa duo. Constat namque in dando et accipiendo. Unius namque personae proprietas, ut ex praemissis patet, consistit in solum dando, alterius in solum accipiendo. Inter has autem media tam in dando quam accipiendo. Sed ad ista fortassis dicturus est aliquis, si una proprietas constat in sola datione, altera in sola acceptione, media inter has in datione simul et acceptione, cur non sit quarta sine datione et acceptione in solo habere? Quod si recipimus, quaternitatem divinarum personarum fateri videmur. Sed hujus quaestionis nodum in superioribus tam aperta ratio dissolvit, ut diligens lector, quantumlibet idiota, inde jam in aliquo dubitare vix possit. Ut enim superius monstratum est, ratio manifesta convincit quod, nisi una sola in Divinitate persona a semetipsa esse non possit. Quae igitur aliunde non accipit ut sit, vel aliquid possit, si nulli impenderet quod habet, absque dubio, ut alias dictum est, in perpetuum sola remaneret. Nullum itaque in Divinitate locum quarta proprietas habere cognoscitur, unde et quaternitatis suspicio omnino secluditur. Constat itaque quod in divina natura omnino esse non possit quarta persona.
Chapter 116 of 151