Skip to the text

Caput XXIV. Quod quantum ad integritatem perfectionis nulla sit in Trinitate differentia amoris vel dignitatis.

Inter haec aliquis fortassis humanum aliquid cogitans de divinis personis, illam personam majoris dignitatis reputat et caeteris excellentiorem judicat quae a semetipsa habet totum quod eam habere constat. Sed absit quod ibi credatur esse aliqua dignitatum distantia, ubi vere et absque dubio est aequalitas summa. Sed qui hoc per intelligentiam necdum capit, est unde cogitationem suam ex alia cogitatione reprimere possit. Sciendum itaque est, sicut superius jam dixi, quia quidquid omnibus est communicabile ibi unaquaeque persona tam amat alteri quam sibi, sic e converso quod sive proprietatis est et incommunicabile, magis diligit sibi quam alteri. Quaelibet namque persona ex eo quod est omnibus commune habet esse eadem substantia cum caeteris, ex eo quod est suae proprietatis et incommunicabile habet esse singularis persona discreta ab aliis. Si ergo unaquaeque quod suae proprietatis est magis amaret alteri quam sibi, et quod alterius proprietatis est magis amaret sibi quam alteri, quid hoc aliud esset, vel quid aliud videri posset, quam nolle esse persona quae ipsa est, et velle esse persona quae ipsa non est? Sed neminem puto esse tantae dementiae qui audeat hoc existimare vel possit patienter audire. Illa utique persona cujus est ea proprietas quam putas praerogativam dignitatis, absque omni ambiguo magis vult eam sibi quam caeteris, et caeterae sine contradictione ulla magis volunt eam illi quam sibi. Quid ergo nunquid aestimandi erunt majores benignitatis esse, qui illud quod putas praeeminentiam excellentiae malunt alteri personae quam propriae, quam ille qui mavult propriae, quam aliqui alteri personae? Sed, si recte aestimantur benigniores, cur non et eo ipso digniores? Dicis adhuc fortassis quod multo gloriosius sit plenitudinem habere et dare, quam solum habere nec alicui dare. Ecce iterum, ut tibi videtur, si secundum hominem judicamus in duabus personis, quamdam gloriae praerogativam invenimus. Sed iterum de ea, quia hanc quam putas praerogativam juxta rationem praedictam tertia in Trinitate persona mavult caeteris quam sibi, quam tamen caeterae sibi ipsis malunt quam illi, nunquid ergo illa dicetur caeteris benignior et eo ipso gloriosior? Ecce dum incedimus juxta judicia humana, invenitur divina quaeque persona qualibet alia magis et minus benigna, magis et minus digna. Ecce opinio falsa quae invenitur sibi ipsa contraria. Debemus itaque has phantasias de cordibus nostris abjicere, et omnino firmiter credere quae necdum possumus per intelligentiam capere. Pro certo et absque omni ambiguo quantum ad integritatem perfectionis, nulla in Trinitate differentia est amoris, vel dignitatis.

Chapter 125 of 151