Caput XVII. Cui conveniat in Trinitate personae solius gratuiti amoris plenitudinem possidere.
Manifestissimum esse jam constat quod una in Trinitate persona nihil nisi a semetipsa habeat. Nihil omnino accipit ab alio aliquo, nihil prorsus possidet ex munere alieno. Amorem itaque debitum et qualem tibi superius descripsimus nullo modo videtur posse habere qui a nullo alio deprehenditur aliquid accepisse unde ei obnoxius fieret vel in aliquo debitor existeret. Gratuitum autem amorem se habere ostendit qui procedentibus de se plenitudinis suae abundantiam tam largiter quam libenter, et gratis impendit. Quid enim ab ipso personae procedentes, ab ipso quid, inquam, quasi ex debito exigere possunt, qui ipsum debitum amorem, quem gratuito dilectori rependunt, ex ejus dono accipiunt? Alioquin aliquid haberent quod ex ipso non accepissent. Quod quam falsum sit superiora docent. Habet itaque amorem gratuitum et gratuitum solum. Habet, inquam, gratuitum amorem, et, quod adhuc amplius est, gratuiti amoris plenitudinem se habere demonstrat qui ex illa plenitudine quam habet, nihil sibi soli reservat, sed totum communicat. Si omnem plenitudinem haberet, nec communicare vellet, cum posset, plenitudinem gratuiti amoris non haberet. Convincitur ergo amoris plenitudinem habere, cui ad omnem benevolentiae effectum non deest, vel velle vel posse.
Chapter 118 of 151