Skip to the text

Caput II. Quod germanitas, quae est inter parentem et prolem, videtur esse omnino inter innascibilem et personam de ipso principaliter procedentem.

Naturalem itaque in hominibus procedendi ordinem debemus diligenter inspicere, et quid divinum in se simile habeat cum omni sagacitate inquirere. Quo invento et cognito juxta theologicae disciplinae morem, pro similitudinis ratione de humanis ad divina proprietatum nomina transsumere. In humana itaque natura videmus, sicut superius jam diximus, quia productio sive processio personae de persona alia est tantummodo immediata, alia tantummodo mediata, alia vero mediata simul et immediata. Immediata processio est illa quae est prolis de utrolibet parente, quae fit nulla alia persona mediante. Mediata processio est illa quam videmus in solo hominis alicujus nepote, quae non fit nisi mediante ipsius prole. Est autem ibi processio mediata simul et immediata, ubi contingit unum eumdem hominem esse alicujus filium et nepotem. In humana natura mediata processio multiplex et multiformis est, quae in divina natura omnino esse non potest. Secundum varium vero procedendi ordinem et modum affinitatis variantur, et multiplicantur in humana natura gradus et nomina germanitatis. Alia enim est germanitas, quam habet homo ad filium, alia vero quam habet ad nepotem suum. Secundum quod dico de istis, intelligi potest et de aliis. In tanta autem germanitatum multitudine primum locum tenet et principalem germanitas illa quae est inter parentem et prolem. Nisi enim in humana natura illa praecessisset, caeterarum omnium omnino nulla fuisset, et si caeterarum omnium omnino nulla foret, nihilominus tamen absque dubio ipsa esse potuisset. Ubi autem contingit unum eumdemque multos liberos habere, omnes utique idipsum dicuntur una et eadem ratione. Et si contingit unum eumdemque hominem esse nepotem et filium ejusdem personae, utrumque quidem dicitur, non tamen eadem, sed diversa valde ratione.

Notandum autem quod Eva immediate producta est de substantia Adae, non tamen, ut superius jam diximus, secundum operationem naturae. Et inde est quod nec illa proles istius, nec iste dicitur parens illius. Sed ubi persona alicujus producitur de substantia alterius, producitur, inquam, principali procedendi ordine et secundum operationem naturae, solemus absque dubio unam ex his personarum parentem, aliam prolem nominare. Quoniam igitur solemus juxta divinarum Scripturarum morem humanae germanitatis nomina pro similitudinis ratione ad divina transumere. possumus non inconvenienter dicere, quod illa germanitas est inter innascibilem et personam de ipso principaliter pro cedentem quae est inter parentem et prolem. Processio enim illa personae de persona usquequaque est immediata, et est secundum principalem procedendi ordinem et secundum naturae operationem. Quod quia satis ex superioribus liquet, ampliori expositione non indiget.

Chapter 128 of 151