Caput IV. Quod convenienter obtinuit usus, ut in illa Trinitate unus ex duobus diceretur Pater et alius Filius.
Notandum quod in humana natura sexus geminatur, et idcirco secundum diversum sexum germanitatis nomina variantur, parentem in uno sexu patrem, in alio dicimus matrem. Prolem in uno sexu filium dicimus, in alio filiam nominamus. In divina autem natura, ut in commune novimus, omnino nullus est sexus. Dignum ergo fuit ut ab eo sexu qui dignior esse cognoscitur, ad id quod omnium dignissimum est nomina transferrentur. Vides ergo quam convenienter obtinuit usus ut unus ex duobus in Trinitate diceretur Pater, et alius diceretur Filius. Sed, ne in his aliquid a nobis indiscussum remaneat quod infirmum auditorem juste movere debeat, idipsum quod de transumptione nominum diximus diligentiori adhuc consideratione discutiamus. Mirabitur aliquis fortassis quare ad divina inde transferuntur nomina ubi ratio similitudinis obviat, et non potius inde ubi habitudinum collatio ex nonnulla parte concordat. Non enim habet humana natura ut Filius procedat de solo Patre secundum operationem naturae, solus unus homo in genere humano processit de sola matre sine carnali patre, nec tamen sine operatione naturae. Si igitur indignum est germanitatis vocabula transferre ad divina, ex sola parte qua nonnulla similitudinis ratio alludit, quomodo congruum erit inde transumere ubi proportionalitatis congruentia nulla occurrit?
Notandum itaque in primis si merito in illa Deitate dicitur Filius ab uno solo procedit, si merito dicitur Pater a quo solo et unico originem trahit, admonemur ex his vocabulis quod principalis procul dubio germanitas ibi est, quemadmodum hic in nostra natura omnino esse non potest. Ex his, inquam, vocabulis compellitur carnalis animus de divina generatione nihil carnale sapere, sed ad altiorem intelligentiam corde ascendere, et de tantae profunditatis mysterio nihil temere secundum hominem judicare.
Chapter 130 of 151