Caput XXI. Qua ratione Dei Unigenitus dicitur figura substantiae ipsius.
Opus est alta consideratione, si cupimus certius agnoscere qua ratione Deus Dei Filius dicatur figura substantiae illius. Ubi nominatur figura alicujus substantiae, possumus hoc ipsum, ni fallor, duobus modis intelligere. Nam, si ad humana recurrimus, ut per speculum videre possimus, alia videtur hominis figura, quae ejus substantiam informat, et alia est figura imaginis, quae eum repraesentat. Utraque tamen figura est, utraque ipsius figura dici potest. Ubi itaque est gemina substantia, potest esse hinc informans, illinc repraesentans figura. Sed Patris et Filii est una eademque substantia. Juxta itaque hunc modum, non potest Filius dici paternae substantiae figura. Sed si non potest dici figura juxta hunc modum repraesentans, nunquid dici poterit figura informans? Sed si Filius Patrem informaret, eum utique eo ipso formosum redderet, et tunc non tam Filius a Patre, quam Pater a Filio pulchritudinem acciperet. Sed in hoc nec ratio consentit, nec fides catholica hoc recipit, testante Veritate, didicimus: Quoniam Spiritus est Deus (Joan. IV). Super his itaque quae quaerimus spiritualem naturam interrogemus. Spiritualis autem natura est anima tua, anima vero tua, aut formosa est, aut deformis ex voluntate sua. Formosam facit voluntas bona, deformis fit ex voluntate mala. Formosam eam facit sua benignitas, deformem sua malignitas. Ex his licet perpendere quae sit figura spiritualis substantiae. Procul dubio, dante Domino, eadem perfectionis forma potest informare animam tuam et animam meam. Si itaque juxta voluntatis similitudinem, Patris ac Filii conformitatem vel configurationem quaerimus, absque dubio et sine omni contradictione inveniemus quod sicut Pater vult habere personam procedentem de se, cui possit impensae sibi dilectionis delicias communicare, ita et Filius per omnia similiter et habere vult, et habet pro voluntate. Sicut ergo superius diximus de imagine, sic et configuratio colligenda est ex proprietatum consideratione. Ubi, ut jam diximus, invenitur mutua convenientia, nec tamen sine aliqua differentia sine quam maxima convenientia.
Chapter 147 of 151