Caput XXIV. Ex qua consideratione possumus colligere, quod geminatio personae possit esse sine geminatione substantiae.
Sed, ut plenius elucescat quod de geminatione personae, sine geminatione substantiae jam diximus, superius posito exemplo adhuc diligentius insistamus. Superius docuimus quod una eademque scientia possit esse in duobus, si artis alicujus notitiam quam unus apprehendit, alterum ad plenum docuerit. Si itaque nomen doctrinae tam passive quam active accipiatur, ut doctrina dicatur tam ejus qui docet, quam ejus qui docetur, profecto si hoc gemino modo doctrinam accipiamus, alia erit doctrina unius, et alia absque dubio doctrina alterius. Sicut scientia dicitur ab eo quod est scire, sic sane doctrina ab eo quod est docere. Utrobique est idem scire, utrobique autem non est idem docere: nam unus docet, alter docetur; unus erudit, alter eruditur. In uno itaque est doctrina docens, in altero doctrina discens. Alia ergo est doctrina unius, et alia alterius. Juxta hunc itaque modum alia potest esse doctrina tua, et alia mea, quamvis utrobique tam in discendo quam in docendo sit una eademque scientia. Et si idem esset utrique nostrum substantia sua quod scientia sua, posset esse utrique substantia una sicut et scientia una. Et si utrique nostrum idem esset persona sua quod doctrina sua, esset utique persona sicut doctrina unius una, et alterius altera. Si scientia mea originem trahit ex tua, nonne suo quodam modo una gignitur ex alia? Si in humana natura scientia ex scientia gignitur, cur in divina natura non multo rectius sapientia sapientiam gignere dicatur, ubi sapientia idem quod substantia omnino esse convincitur? Sicut in humana natura scientia docens et scientia edocta, est una eademque scientia, verumtamen alia et alia doctrina; sic in divina natura, sapientia gignens et sapientia genita est una eademque sapientia, et quod consequens est una eademque substantia, verumtamen alia et alia persona. Sicut itaque in humana natura ex eo quod unius scientia est accepta, alterius inaccepta, nec accepta sit inaccepta, nullatenus sequitur quod sit in eis alia et alia scientia, sed alia et alia doctrina; sic in natura divina, ex eo quod unius substantia est genita, alterius ingenita nec genita sit ingenita, nullo modo sequitur quod ibi sit alia et alia substantia, sed alia et alia persona.
Chapter 150 of 151