Skip to the text

Caput XXV. Ex qua consideratione et quasi per exemplum confirmatur, quod de Trinitate et unitate a catholicis creditur.

Dictum est de Patre quod sit substantia ingenita. Dictum est de Filio quod sit substantia genita. Dicendum est de Spiritu sancto quod sit substantia nec genita, nec ingenita. Quomodo autem hoc sit intelligendum ex superioribus est manifestum. Sed, quamvis solus Pater dicatur substantia ingenita, solus Filius substantia genita, solus Spiritus sanctus substantia nec genita, nec ingenita, nihilominus tamen Patris, et Filii, et Spiritus sancti est una eademque substantia, sicut una eademque sapientia Nam, sicut saepe jam dictum est, non est aliud aliquid divina substantia, et aliud aliquid divina sapientia. Nam et ad hoc ipsum quod modo loquimur, paulo latius explicato superiori exemplo informamur. Ecce sunt tres aliqui quorum unus scientiam aliquam invenit et docuit, alter ab eodem inventore didicit et scripsit, tertius legit et intellexit: primus hahet a semetipso, secundus a solo primo, tertius tam a primo quam a secundo. Nam ex eo quod primus eam invenit, et alter scripsit, ad tertii notitiam pervenit. Si itaque eadem intelligentiae veritas plena et integra est in omnibus, nunquid quantum ad essentiae veritatem alia scientia est alicujus unius, et alia alicujus alterius. Denique, si ille qui didicit audiendo didicisset legendo, vel ille qui didicit legendo didicisset audiendo, nunquid scientia consecuta erit in alterutris alia et alia? Si ergo in tribus personis potest esse una eademque scientia, quare in tribus illis Trinitatis divinae non multo magis credatur esse una et eadem sapientia? Nec tamen sapientia accepta ab uno solo, est sapientia non accepta ab aliquo, nec accepta a duobus est sapientia, vel accepta ab uno solo. Absque dubio tamen in his omnibus nonnisi una eademque sapientia, et, quod consequens est, nonnisi una eademque substantia. Substantia tamen Patris, sicut et sapientia, non est ei ab alio aliquo; substantia Filii, a Patre solo; substantia Spiritus sancti, tam a Patre quam a Filio: et quae de sapientia dicta sunt per omnia et de substantia dici possunt, quoniam sapientia et substantia in divinis non aliud et aliud ponunt. Et si scientia eruditi inde disciplina dicatur, quod ad plenum discatur, ut idem intelligatur disciplina quod, ut sic dicatur, discentia plena; et si id quod disciplinam discimus ad modum discendi referamus, juxta hanc utique acceptionem alia est disciplina discentis excogitando, alia discentis audiendo, alia autem discentis legendo. Ecce hanc acceptionem, ut vides, in humana natura potest esse disciplina trina, ubi non est nisi una eademque scientia? Quid ergo mirum si in illa natura, ubi est substantia idem ipsum quod sapientia; quid, inquam, mirum, si ibi est persona trina ubi non est nisi una sola substantia? Ecce quam plano et aperto exemplo confirmatur quod de divina unitate vel Trinitate fides catholica confitetur. Item illud consideremus, quoniam si ego, et tu, et alius tertius eamdem, et omnino aequalem scientiam haberemus, nunquid majus aliquid esset mea et sua quam sola tua, vel mea et tua quam sola sua, vel sua et tua quam mea sola? Denique mea, et tua, et sua, nunquid majus aliquid erunt quam sola mea, vel sola tua, vel sola sua? Quis hoc dicat, nisi quod dixerit minime intelligat? Sic sane in illa Trinitate quaelibet duae personae vel totae tres, majus aliquid non sunt pariter acceptae, quam sola persona ingeniti vel sola persona unigeniti, vel sola persona Spiritus sancti. In hujus nostri operis calce illud replicare et memoriae commendare volumus, sicut ex superioribus satis evidenter ostendimus, quod ompotentiae consideratione facile convincitur, quod non sit, sed nec esse possit Deus nisi unus, ex bonitatis plenitudine, quod sit personaliter trinus; ex plenitudine vero sapientiae liquido colligitur quomodo conveniat unitas substantiae cum personarum pluralitate.

Chapter 151 of 151