Skip to the text

Caput IX. Qua ratione Dei Spiritus dictus sit qui a Patre Filioque procedit.

Cum ergo pro more nostro germanitatis vocabulum aptari non potuit, quam in Scripturis divinis Spiritus Dei vel Spiritus sanctus dicitur penitus praeter similitudinis rationem non fuit. Dictus est spiritus qui ab homine procedit, et sine quo homo omnino non vivit. Sed si pro hujus similitudine ille de quo loquimur Spiritus Dei dici asseritur, forti alicui haec denominatio quantum ad illum nimis peregrina videbitur. Spiritum namque qui procedit ab homine constat ipsi homini consubstantialem non esse. Spiritus autem Dei ei a quo procedit pro certo est consubstantialis, et omnino per omnia aequalis. Quid tamen mirum si pro similitudinis ratione dicitur spiramen Patris et Filii qui in divinis Scripturis dictus est digitus Dei? In eo autem quod Dei digitus dicitur, nulla inaequalitas notatur, sed ad aliquam proprietatis suae similitudinem refertur. Digitum sane portendimus, cum aliquid alicui ad oculum ostendere volumus. Quando igitur Deus alicui interna et occulta sapientiae suae Spiritus sui illustratione revelat, quid aliud quam quod videri vult digito suo demonstrat? Nam Pater quidem et Filius unus idemque per omnia Deus, Spiritus sui inspiratione docet nos de omnibus. Nonne magister veritatis Spiritum sanctum divinum esse spiramen velut per similitudinem docuit, quando discipulis apparens insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum? (Joan. XX.) Sicut superius diximus, spiritus de homine procedit, et sine ipso homo omnino non vivit. In eo igitur quod Spiritus sanctus Spiritus Dei dicitur, aeterna de eo qui aeternus est processio denotatur. Imo et in eo ipso quod est ei de Deo aeterna processio, in eo ipso, inquam, intelligi datur quod Deo consubstantialis sit, quia de Deo procedere et aeternitatem habere non potest quod Deus non sit. Quomodo autem singularis quaedam ipsius proprietas exprimatur in eo quod Dei flamen, vel spiramen, vel Dei Spiritus dicitur in sequentibus commodius explicabitur.

Chapter 135 of 151