Caput XVII. Quid sit Patrem gignere, quid sit Filium nasci de Patre, quid procedere ex generatione, quid procedere sine generatione.
Quantum ad humanam naturam spectat, substantialem sibi de seipso producere, item videtur esse quod prolem gignere, quod filium generare. In natura autem divina, si bene perpenditur, multo aliter invenitur. Pater siquidem tam Filium quam Spiritum sanctum de seipso producit, uterque autem sibi consubstantialis existit. Et tamen uterque ejus Filius dici non potest, quoniam utriusque productio uniformis non est. Si enim utraque uniformis esset, una secundum ordinem naturae, altera principalior non fuisset. Quod autem una principalior altera sit, superior disputatio invenit. Scimus autem quoniam in propagatione humanarum personarum multiformis est modus, secundum diversos germanitatis gradus, sicut superius jam diximus. Nam alius est procedendi modus filii de patre suo, alius nepotis ab avo, alius autem pronepotis a proavo. Quod vero dico de istis, videri potest et in reliquis: inter omnes enim procedendi modos constat primum locum tenere, et caeteris principaliorem esse illum procedendi modum qui est Filii de Patre. Nam ubi iste non praecesserit, caeterorum nullus existendi locum omnino habebit. Quando autem transumuntur nomina de humanis ad divina, constat utique hoc fieri similitudinis gratia, juxta id quod in Apostolo legitur: Quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I). Juxta rationem ergo similitudinis propositae, quid aliud intelligitur cum Deus dicitur Deum gignere, Pater Deus Deum Filium generare; quid, inquam, aliud oportet intelligere quam illum qui producit alium de se procedentem juxta principalem procedendi modum producere? Credimus, et rationis attestatione consecuti sumus Patrem gignere, et quod consequens est Filium nasci de Patre. Creditur ex generatione esse processio Filii, sine generatione esse processio Spiritus sancti. Si quaeris quid sit Deum divinam personam gignere, de se sibi conformem et consubstantialem secundum principalem procedendi modum producere. Quaeris quid sit Filium nasci de Patre, hoc est unum de altero secundum principalem procedendi modum procedere. Ex generatione procedere idem videtur quod in procedendo principalem procedendi modum habere. Sine generatione procedere, idem videtur quod in procedendo principalem procedendi modum omnino non habere. Generationem, nativitatem, processionem per omnia oportet intelligere, pro modo et dignitate tantae excellentiae et proprietatis supereminentis naturae. Si igitur quaeris quis sit producendi modus, ille pro certo quem superius jam diximus. Producendi procul dubio qui est ipsa omnipotentia, idem erit de se alium producere, quod ex ordinatissima causa idipsum velle. Ex principaliori autem causa id velle, idem erit quod generare. Nam, cum uterque procedendi modus constet in voluntate, differunt tamen pro causae alietate, unde et in causa principaliori, constat principalior modus procedendi. Vultis super his, quae diffusius jam diximus, audire verbum abbreviatum? Ingenitum velle habere de se sibi conformem atque condignum, idem mihi videtur quod gignere Filium. Tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem videtur quod producere Spiritum sanctum. In illo nota communionem honoris, in isto communionem amoris. Quod autem conformem diximus, diligens lector quaerat attentius, ne forte ad id referri valeat vel debeat, in quo juxta quamdam proprietatum conformitatem solus Filius Patris imaginem portat.
Chapter 143 of 151