Caput VII. Quod alia sit germanitas quam habet ad unum, et alia quam habet innascibilis ad alium.
Interest autem multum per omnem modum inter velle habere condignum, et velle habere condilectum. Videamus autem nunc quid horum sit prius, quid horum vero posterius. Prius autem et posterius hoc loco intelligi volumus non temporum successione, sed ordine naturae. Quid est autem velle habere condignum nisi velle habere quem intime diligat et coaequalitatis merito digne diligere debeat? Quid est vero velle habere condilectum, nisi habere velle qui secum a suo dilectore pariter diligatur et exhibiti sibi amoris deliciis secum fruatur. Sed illud primum potest consistere in sola personarum dualitate. Istud autem posterius omnino subsistere non potest sine personarum Trinitate; quantum vero ad ordinem naturae prior est dualitas quam Trinitas. Nam ubi est Trinitas non potest deesse dualitas, potest autem dualitas esse etiam ubi contingit Trinitatem deesse. Constat itaque naturaliter prius dilectum esse quam condilectum habere. Quantum ergo ad naturae ordinem principalior est processio illa cui inest principalior procedendi causa. Scimus autem quod secundum ordinem processionis erit procul dubio et ordo germanitatis. In humana pro certo natura primum locum tenet germanitas illa quae est hominis ad filium, secundum autem illa quae est hominis ad nepotem suum, tertium locum tenet quam homo quilibet ad suum pronepotem habet, et consequenter quidem in consequentibus videre licet. Quid autem in hac nostra natura facit hos differentes germanitatis gradus, nisi diversus in diversis procedendi modus? Nam, ubi non est in pluribus procedendi multiformitas, nec ulla in germanitate diversitas. Contingit namque unum eumdemque hominem habere liberos plures, sed propter eumdem procedendi modum una est germanitas quam habet ad omnes. Sed utique sic pro simili vel dissimili modo processionis variatur procul dubio et qualitas germanitatis. Sed jam luce clarius constat quod uterque duorum de patre procedat. Est tamen alius procedendi modus in uno, et alius procedendi modus in alio. Oportet ergo ut alia sit germanitas quam habet ad unum, et alia quam innascibilis habet ad alium.
Chapter 133 of 151