Skip to the text

Caput V. Quomodo certa et manifesta ratione tenemus cur unum Patrem, alterum ipsius Filium dicamus.

Sed si ad illud recurrimus quod superius jam indubitata ratione colligimus, quid ad hujus perplexitatis enodationem sufficiat elicere poterimus, quaesivimus et invenimus quod id sit innascibili de se prolem producere exigente ratione hoc ipsum velle. Procul dubio si protoplastus ille Adam naturale haberet ut pro voluntate etiam de se solo consubstantialem sibi et per omnia conformem producere potuisset, principali nihilominus germanitate jungerentur et eisdem germanitatis nominibus hic pater, ille filius recte dicerentur. Nam, si omnino conformes essent, nec in sexu quidem discreparent. Vides ergo quomodo ex hac consideratione ratio manifesta occurrit et evidenter ostendit quam convenienter in illa personarum Trinitate ex duobus unus ad alterum Pater dicitur, alter ad unum eumdem ipsum Filius nominatur. Ecce in tanti mysterii profunditate quomodo in simulacro similitudinis divinae et nostrae infirmitatis consideratione elucescit quidem nec dissimilitudo sine similitudine, nec similitudo sine dissimilitudine. Dissimilitudinis absque dubio est quod in nostra natura filius de solo patre procedere non potest. Similitudinis autem quod si hoc esse potuisset atque contingeret eadem germanitatis vocabula in simili germanitate singulis convenirent. Ecce jam, ut credo, certa et manifesta ratione tenemus cur unum Patrem, cur alterum ipsius Filium dicamus. Patrem quidem illum qui est a nullo, Filium vero ipsius qui est ab ipso solo.

Chapter 131 of 151