Skip to the text

Caput XI. Qua ratione solus Dei Filius imago Patris sit dictus.

Hoc itaque nomen quod est Spiritus sanctus soli uni quasi proprium attribuitur, quamvis juxta rationem substantiae omnibus commune videatur. Notandum quod sunt quaedam proprietatum nomina quae nulla ratione possunt convenire nisi uni soli personae. Hinc est quod solus unus dictus est Pater, solus unus dictus est Filius, sicut superius jam satis ostendimus. Hinc est quod solus Dei Filius imago Patris dicitur, hinc item quod solus ipse Verbum denominatur. Fides catholica fatetur et ratio multiplex attestatur quod qualis Pater talis Filius, talis Spiritus sanctus. Absque dubio uterque Patri consimilis, uterque Patri per omnia coaequalis. Si sapientiam, si potentiam penses, si bonitatem, si beatitudinem cogites, nihil majus in uno, nihil minus in altero omni remota ambiguitate reperies. Si igitur Dei Filius recte dictus est imago Patris, pro ratione expressae in eo similitudinis, cur non etiam Spiritus sanctus imago Patris recte dicatur cum utrique similis et coaequalis inveniatur? Sed hujus quaestionis nodum, ut credo, citius solvimus si ad proprietatum considerationem recurrimus. Commune est omnibus, ut superius jam diximus, omnem plenitudinem habere. Commune Patri et Filio tam habere quam dare, proprium autem Spiritui sancto habere nec alicui dare. In hoc igitur solus Filius expressam in se Patris similitudinem habet et imaginem tenet, quod sicut divinitatis plenitudo manat de uno, sic et eadem plenitudinis largitio manat de alio. Nec minus aliquid nec alio modo accipit Spiritus sanctus ab uno quam ab alio. Nulla autem persona omnino a Spiritu sancto plenitudinem divinitatis accipit, et idcirco imaginem Patris in seipso non exprimit. Ecce habes cur imago Patris dicatur solus Filius, et non etiam Spiritus sanctus. Sed hoc ipsum quod diximus propter simpliciores adhuc expressius, vel, ut si dicam, grossius loquamur. Imago juxta consuetudinem humanam magis solet dici, propter similitudinem extrinsecam quam propter similitudinem intrinsecam. Ecce hominis imaginem dicimus statuam aliquam, et hoc utique propter solam similitudinem extrinsecam. Nam si interiora statuae cogites, non tam similitudinem quam dissimilitudinem invenies. Ut igitur de illa personarum Trinitate aliquid loquamur juxta humanum modum, quasi intrinsecus cuique est quod est apud semetipsum, quasi vero extrinsecus est habitudo quam habet ad alium. Eamdem autem habitudinem quam habet Pater ad Spiritum sanctum, eamdem, inquam, constat habere et Filium. Quoniam igitur Patris habitudinem in plenitudinis suae largitione praeferre videtur, recte solus Filius Patris imago nominatur. Nam Spiritus sanctus nec Patris nec Filii imago dicitur, quoniam in habitudine qua diximus neutri assimilatur. Ecce in tanta mysteriorum profunditate ubi clare videre non possumus, similitudinum attrectatione palpamus. Sed nec illud praetereundum quod idcirco fortassis non immerito Spiritus sanctus dicitur, ut eo ipso falsae opinioni obvietur, ne quis propter praedictam ejus proprietatem de ejus benignitate minus digne sentire videatur.

Chapter 137 of 151