Skip to the text

Caput III. Quod in producenda prole diversus modus sit pro diversitate naturae.

Quod autem diversus sit modus in producenda prole pro diversitate naturae neminem puto posse ambigere. Si autem scire volumus quis sit singularis ille producendi modus in illa Deitatis supereminenti et superexcellenti natura, innascibilis bonitatem, sapientiam, potentiam cogitemus, et citius fortassis invenimus quod quaerimus. Pro certo cui summe sapiens bonitas inest, nihil omnino velle potest, et maxime circa divina, nisi ex ratione, ut sic dicam, intima et summa. Et si vere constat eum omnipotentem esse, quiquid ibi esse voluerit, erit pro voluntate. Nam, si in solo volendo non poterit obtinere quod voluerit, quomodo, quaeso, omnipotens veraciter dici poterit? Erit itaque ei de se consubstantialem et conformem producere, ratione exigente, idipsum immobiliter velle. Hoc procul dubio erit ei prolem producere, in eo ipso sibi per omnia complacere.

Chapter 129 of 151