Caput XVI. Quare Pater dicatur ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus.
Quare autem Pater dicatur ingenitus, Filius vero genitus perfacile est videre, nec eget laboriosa expositione. Solus Pater a nullo alio est, et idcirco genitus nulla ratione dici potest. Nam si genitus esset, ipsum quod est ab alio accepisset. Merito ergo ingeniti nomen accepit, qui ab alio aliquo originem non habuit. Si vero Filium non genuisset, Pater nullatenus dici debuisset. Quod autem Filium ab aeterno habuerit ex praedictis jam patuit. Filius itaque, quem ab aeterno habuit, ab aeterno genitus fuit, et merito dici debuit quod ab aeterno esse accepit. Ergo dicitur genitus, nec solum genitus, sed etiam unigenitus. Nam in Trinitate non est nisi unus Filius. Germanitatem namque illam quam habet Pater ad Filium, nec Pater, nec Filius habet ad Spiritum sanctum. In humana natura ubi persona de persona gignitur, unus Pater, alter Filius nominatur. Recte ergo Spiritus sanctus genitus non dicitur, ne qui Filius non est, Filius putetur. Nec tamen ingenitus dicitur, ne eo ipso is qui a semetipso non est, aliunde habere originem negetur. Nomen enim geniti, quandoque strictius, quandoque largius accipimus. Non enim omnibus quae gignere vel gigni dicimus, eadem secundum usum loquendi germanitatis vocabula attribuimus. Cum homo hominem gignit hunc parentem, illum prolem; hunc patrem, illum filium; hunc genitorem, illum genitum norma loquendi dicere consuevit. Arbor ramum gignere dicitur, non tamen arbor parens, nec ramus proles illius nominatur. Ramus florem gignit, nec tamen ille pater, hic filius dici consuevit. Vermis ex fructu gignitur, nec tamen hic genitor, ille hujus genitus nominatur. Ecce vermem secundum unam acceptionem genitum dicimus, et secundum aliam acceptionem genitum negamus. Generatio autem quando large accipitur, nihil aliud videtur esse quam productio existentis de existente secundum operationem naturae. Productio vero, quae secundum naturae operationem non est, generatio juxta usum dici non potest. Eva de Adam secundum operationem naturae non est producta, et idcirco non dicitur generata. Quaedam autem naturalis productio, praedicta illa germanitatis nomina suscipit, quaedam, ut jam diximus, omnino non suscipit. Quoniam igitur procul dubio Spiritus sanctus, prout diximus, talis non est ut debeat dici Filius, merito quidem non dicitur genitus. Sed quia ejus processio secundum naturae productionem est, non debuit dici ingenitus. Rationabiliter itaque, sicut jam diximus, genitus non dicitur, ne qui Filius non est, Filius esse credatur. Rationabiliter nihilominus ingenitus non dicitur, ne in hoc naturalem originem habuisse negetur.
Chapter 142 of 151