Skip to the text

Caput XX. Quod ibi sit quaerenda imago paterna ubi est mutua congruentia non sine aliqua differentia, nec differentia sine mutua congruentia.

Existimabit forte aliquis, quod Filius idcirco dictus sit imago Patris, quod ei sit in potentia, sapientia et bonitate per omnia similis et omnino aequalis. Sed si ex hac consideratione diceretur Filius imago Patris sui, cur non eadem ratione Spiritus sanctus dicitur imago Patris simul et Filii? Nam, ubi dictum est: qualis Pater, talis Filius, statim adjunctum est, talis Spiritus sanctus. Ubi praemittitur: omnipotens Pater, omnipotens Filius, illico subjungitur: omnipotens Spiritus sanctus. Dicitur quia Deus Pater, Deus Filius, ubi etiam adnectitur quod Deus sit Spiritus sanctus. Si Filius itaque dicatur imago Patris pro hujusmodi similitudine vel aequalitate, quare non oportet de Spiritu sancto pro similibus similia sentire?

Sed valde notandum et cum summa diligentia considerandum quid pro capacitatis nostrae exiguitate de divinis dicatur minus proprie, vel quid magis dicatur expresse. In Scriptura siquidem sacra multa quidem, et velut ex industria, minus proprie dicuntur, ut ab exiguitate nostra facilius capiantur. Saepe autem ea quae dicit minus proprie solet evidentiori expressione corrigere. Hinc est quod ubi praemittitur aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus, quasi ad veritatis expressionem statim adnectitur, et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Sic sane ubi dictum est omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus, subsequenter quasi corrigendo adjungitur, et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Dicto similiter quia Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, statim subjungitur, et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Ubi itaque est simplex unitas, et summa simplicitas, quid ibi facit qualis, et talis? Nihil recte dicitur sibi ipsi aequale. Ubi vera unitas est, non tam aequalitas quam identitas convenienter dici potest. Pater potentia est, Filius potentia est, Spiritus sanctus potentia est, nec tamen nisi una et eadem potentia Pater, et Filius et Spiritus sanctus. Quod dicimus de divina potentia, idem et de divina sapientia, idem per omnia et de divina substantia. Neque est aliud Dei potentia vel sapientia quam ejus substantia. In humana natura substantia Filii convenienter dici potest imago Patris sui, quoniam alia est substantia Patris, alia Filii. In divina autem natura, una eademque substantia est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quae igitur comparatio esse potest, ubi vera unitas est? In summa namque simplici unitate non potest similitudo vel dissimilitudo inesse. Imago paterna est inquirenda, ubi est mutua congruentia, non sine differentia aliqua, nec differentia sine quam maxima convenientia. Oportet itaque ad proprietatum considerationem recurrere, qui ista de quibus loquimur cupit plenius agnoscere. Est autem, ut saepe jam diximus, omnibus commune plenitudinem divinitatis habere. Proprium vero est Patri non accepisse, sed dare, proprium est Filio tam accepisse quam dare. Convenientia itaque est in dando, differentia vero in accipiendo. Quomodo autem in hac mutua convenientia Patris imaginem Filius gestat, sicut superius docuimus, aperta ratio demonstrat.

Chapter 146 of 151