Skip to the text

Caput XV. Quare speciali quodam dicendi modo potentia attribuitur ingenito, sapientia genito, bonitas Spiritui sancto.

Libet me hoc loco repetere quod recolo me alias scripsisse. Quare speciali quodam dicendi modo potentia attribuitur ingenito, sapientia genito, bonitas Spiritui sancto. Quid sit potentia, quid sapientia, quid bonitas vel charitas, omne in commune novimus, et quotidiano experimento probavimus. In his itaque quae manifesta et nobis nota sunt erudimur, ni fallor, ad eorum notionem quae humanae capacitatis modum excedunt. In tribus enim his, forma quaedam, et imago summae Trinitatis exprimitur. Et quoddam nobis velut speculum proponitur, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur (Rom. I). Quae igitur sunt in Trinitate ista, respondent his quae sunt in Trinitate illa, tria tribus, similia similibus, propria propriis, singula singulis. Videmus quia potest esse multiplex potentia, etiam ubi nulla est, vel esse potest sapientia. Taceo de elementis, vel quibuslibet rebus insensatis. In rebus etiam animatis et brutis est potentia audiendi, videndi, potentia ambulandi, comedendi et bibendi, et caetera hujusmodi. In his vero nulla sapientia est, nulla naturaliter inesse potest. Constat ergo quod superius dictum jam est, quia potest esse multiplex potentia, ubi nulla potest esse sapientia. Econtra autem ubi nulla potentia est, nulla sapientia inesse potest. Nam posse sapere, absque dubio est aliquid posse. Dat itaque esse posse, non sapientia potentiae, sed potentia sapientiae. Item constat quod Lucifer qui mane oriebatur, multam habet potentiam, multam sapientiam, sed nullam omnino voluntatem bonam. Bonitas autem est bene velle: quid est enim bonitas nisi bona voluntas? Testis itaque Lucifer ille obduratus in sua perversitate, quod possit esse multiplex potentia, simul et multiformis sapientia, ubi nulla manent bonitatis vestigia. Econtra autem nulla bonitas inesse poterit, ubi sapientia vel potentia omnino defuerit. Nam posse bene velle, est aliquid posse. Sapientiae vero est discernere inter bonum et malum. Et sine hujusmodi discretione, nescit voluntas quid sit eligendum. Ut possit ergo bonitatem habere, oportet ut scias et valeas bonum eligere; potentia dat posse, sapientia dat nosse, sine quibus bonitas non prodit ad esse. Contrahit itaque suum esse bonitas vera tam a sapientia quam a potentia. In hac itaque rerum trinitate sola potentia non est de reliquarum aliqua. Sapientia autem est de potentia sola, bonitas vero de potentia simul et sapientia. Vides certo quomodo in hac rerum Trinitate expressae sunt proprietates Trinitatis illius summae et aeternae. Ibi est persona ingeniti, quae non est ab alio aliquo. Ibi est persona geniti, quae est ab ingenito solo. Ibi est persona Spiritus sancti, quae est tam ab ingenito quam a genito. Quoniam ergo in potentia exprimitur proprietas ingeniti, speciali quodam considerationis modo merito ascribitur illi. Sed, quoniam in sapientia exprimitur proprietas geniti, merito et illa juxta eumdem modum ascribitur ipsi. Item, quia in bonitate proprietas Spiritus sancti invenitur, merito et ei bonitas specialis assignatur. Ecce quomodo ex hac rerum Trinitate surgit consideratio ex qua per exemplum ostenditur qualiter intelligi valet quod de divinis proprietatibus legitur.

Chapter 141 of 151