Caput XIV. Cur Spiritus sanctus dicatur donum Dei, et unde, vel quomodo habeat mitti, vel dari.
Diligenti consideratione dignum videtur, qua rarione Spiritus sanctus donum Dei dicatur. Sicut in superioribus evidenti explanatione ostendimus, in Patre est plenitudo amoris gratuiti, in Spiritu sancto plenitudo amoris debiti, in Filio plenitudo amoris debiti simul et gratuiti. Quomodo autem haec omnia oporteat intelligi, satis ibi diligenter expressi. In illa vero summe simplici natura, ubi non potest esse compositio aliqua, pro certo non est aliud aliquid Spiritus sanctus, et aliud aliquid amor ipsius. Quid itaque est Spiritus sancti datio vel missio, nisi debiti amoris infusio? Spiritus sanctus ergo tunc homini divinitus datur, quando debitus Deitatis amor menti humanae inspiratur. Cum enim hic Spiritus spiritum rationalem intrat, ipsius affectum divino ardore inflammat, et ad proprietatis suae similitudinem transformat, ut auctori suo amorem quem debet exhibeat. Quid enim est Spiritus sanctus nisi ignis divinus? Omnis enim amor est ignis, sed ignis spiritualis. Quod facit ignis corporalis circa ferrum, hoc agit hic ignis de quo loquimur circa cor foedum, frigidum et durum. Nam ad hujus ignis immissionem, animus humanus omnem nigredinem, frigiditatem, duritiem paulatim deponit, et totus in ejus a quo inflammatur similitudinem transit. Nam ex succensione ignis divini incandescit, totus exardescit, pariter et eliquescit in amorem Dei, juxta illud Apostoli: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Sed cur, quaeso, dicitur per Spiritum sanctum, magis quam per Patrem et Filium? Sed scimus quia Pater auctorem, vel datorem non habet, unde nec nisi gratuitum amorem habere valet. Filius autem, ut superius dictum est, habet amorem tam gratuitum quam debitum. In divino itaque amore proprietati Filii, vel proprietati Patris conformari non possumus, qui simul utrumque, vel saltem solum gratuitum amorem erga Deum habere non valemus. In quo ergo, quaeso, creatura Creatorem suum gratis diligere valet, a quo habet totum quo habet? In quantum igitur auctori nostro debitum amorem reddimus, in tantum pro certo Spiritus sancti proprietati configuramur. Ad hoc namque homini datur, ad hoc illi inspiratur. ut illi in quantum sibi possibile est, configuretur. Mittitur autem haec datio, vel datur haec missio simul et pari modo tam a Patre quam a Filio. Spiritus namque sanctus ab utroque habet totum quod habet. Si igitur ab utroque habet esse, posse et velle, merito eum dicuntur mittere, vel dare a quibus accepit, ut possit, et velit venire, et nobis inesse.
Chapter 140 of 151