Caput primum. Quod in vera divinitate nihil sit juxta donum largientis gratiae, sed totum juxta dotem proprietatemque naturae.
Duabus, ut dictum est, tantummodo personis constat esse commune a semetipsis non esse, sed aliunde procedere, in quo illud adhuc videtur ad quaerendum restare, utrumnam idem procedendi modus sit tam in una quam in alia, an potius unus in ista, et alius in illa. Materia satis modica, sed multum profunda et diligenti inquisitione dignissima. Puto tamen ex ante jam dictis non mediocriter elucescere quod possit ad hujus perplexionis enodationem multum valere: Sed quoniam invisibilia Dei, juxta Apostolum, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. VIII). Ubi profundum aliquid de divinis quaeritur merito ad illam naturam recurritur, ubi, Deo operante, Dei imago depicta videtur. Est autem notissimum ad imaginem et similitudinem Dei hominem factum. Et quamvis incomparabiliter copiosior sit dissimilitudinis quam similitudinis ratio, est tamen humanae naturae ad divinam nonnulla imo multa similitudo. Possumus itaque, ut credo, in hoc divinae imaginis speculo cernere, imo et juxta ratiocinantis animi judicium discernere, quid ibi sit vel pro similitudinis ratione approbandum, vel pro ratione dissimilitudinis improbandum. Invenimus itaque quoniam in humanis personis productio personae de persona non est ubique uniformis. Nam, si ad propagationis nostrae originem recurrimus, in ipso protoplasto videmus quoniam alia fuit productio uxoris ejus, et longe alia multumque diversa productio prolis ipsius. Illa supra naturam, ista secundum naturam. Illa secundum solam operationem creatricis gratiae, ista secundum operationem naturae. In divina autem natura nihil est, vel esse potest ex operante gratia. Quod enim est ex sola operatione gratiae pro auctoris beneplacito potest esse, vel non esse. Sed tale aliquid non potest esse in ipsa Divinitate. Alioqui mutabilitas ei inesset, nec veram aeternitatem haberet. Nihil itaque ibi est juxta donum largientis gratiae, sed totum juxta proprietatem exigentis naturae. Sicut enim innascibili naturale est ab alio non procedere, sic sane ei naturale est de se procedentem habere.
Chapter 127 of 151