Skip to the text

Caput X. Qua ratione procedens a duobus dictus est Spiritus sanctus.

Ad profundiorem intelligentiam nos vocat, et magno mysterio non vacat quod ille qui procedit de duobus, ut diximus, dictus est Spiritus sanctus. Nam Pater spiritus est, et Filius spiritus est, sicut ex Evangelio didicimus, quoniam Spiritus est Deus: similiter et Pater sanctus est, et Filius absque dubio sanctus, et utrumque de utroque veraciter dici potest. Quod ergo utrumque pari ratione convenit, quomodo solus ille quasi proprium nomen accepit? Sed appropriatio ejusmodi denominationis omnino videtur esse praeter rationem exprimendae cujuscunque proprietatis. Si vero simile quid habet divinae proprietatis spiritus ille qui de humano corpore procedit et est corporalis, cur non multo magis spiritus ille qui de spiritu humano procedit et est spiritualis? Quis est enim spiritus ille qui de corde humano in aliis levius, in aliis vehementius spirat? In his tepidius, in illis ardentius flagrat, nisi intimus animi affectus et aestuantis amoris impulsus? Hinc est quod illi quidem dicuntur unum spiritum habere, uno spiritu incedere, quibus inest unum consilium, idem propositum; qui idem amant, idem affectant, et pari voto desiderant. Sed spiritus iste spiritualis tunc veraciter sanctus est, tunc veraciter sanctus dici potest, quando pietate impellitur, et secundum veritatem movetur. Sine hoc spiritu nullus spirituum est sanctus, neque spiritus humanus, neque spiritus angelicus. Spiritus enim humanus tunc procul dubio sanctus esse incipit, quando quod pietatis est diligit, quod impietatis detestatur et odit, hic utique pietatis affectus. Hic sane spiritus quando spirat, de multorum cordibus facit in multis cor unum et animam unam. Ad hujus itaque spiritus similitudinem qui procedit, et spirat de multorum cordibus, dictus est Spiritus sanctus ille qui in Trinitate personarum procedit ex duobus. Quis enim dubitet, nisi summa insania ductus, quod in Patre et Filio sit idem pietatis affectus, et amor veraciter idem et unus? Hic igitur amor qui communis est ambobus, dictus est Spiritus sanctus, hic est ille qui a Patre et Filio sanctorum cordibus inspiratur, iste per quem sanctificantur, ut sancti esse mereantur. Sicut spiritus humanus vita est corporum, sic Spiritus iste divinus vita est spirituum. Ille vita est sensificans, iste vita est sanctificans. Merito ergo Spiritus sanctus dicitur, sine quod nullus Spiritus sanctus efficitur. Habet itaque nomen ex re, habet nomen pro rationis similitudine.

Chapter 136 of 151