Skip to the text

Caput XIX. Quod Spiritus sanctus non sit imago unigeniti, sed nec debeat ejus Filius dici.

Sed, sicut commune est Patri et Filio divinitatis plenitudinem naturaliter dare, sic est commune Filio et Spiritui sancto plenitudinem divinitatis a semetipsis non habere. Si igitur Filius recte dicitur Patris imago, propter proprietatis similitudinem quam habet cum Patre suo, cur non eadem ratione Spiritus sanctus dicatur imago Filii propter proprietatis similitudinem, quam habet cum ipso? Itaque tam Filio quam Patri videtur esse commune de sua persona personam producere ad imaginem similitudinis suae, utrobique procedens de altero videtur esse producentis imago. Si igitur recte ingeniti Filius dicitur quem producit de se ad imaginem similitudinis suae, cur Spiritus sanctus eadem ratione non recte dicatur Filius geniti, quem genitus producit de se sub imagine similitudinis suae? Sed res rei imago dici non solet, pro eo quod utraque simile non habet, sed pro eo quod utraque simile habet. Quomodo ergo unus dicatur alterius esse imago ex eo quod uterque dicitur non habere? Neuter enim habet a semetipso esse, vel aliquid a semetipso. Alioquin lapis recte dicitur imago hominis, et homo recte dicitur imago lapidis, quoniam neuter a semetipso habet quod habet, sed nec habere valet. Quod quam frivolum sit nemo non intelligit. Sed dicis ad ista fortassis, sicut, commune est Patri et Filio divinitatis plenitudinem dare, sic Filio et Spiritui sancto commune est eamdem plenitudinem accepisse. Cur ergo eadem affinitas germanitatis utrobique non ascribitur alterutris, propter conformitatem alternae similitudinis? Sed notandum quod sua Spiritus sancti acceptio est ei tam a Patre quam a Filio. Sed pro accipiendo non potest dici Patris imago, qui nihil omnino accipit ab alio aliquo, cum sit unius in hoc ad alterum dissimilitudo magis quam similitudo. Non ergo ex eo in quo ei dissimilis est, ejus imago, vel ejus Filius recte dici potest. Sed si non est Filius unius, nec debet dici Filius alterius, quoniam germanitatem quam habet ad unum, eamdem procul dubio habet ad alterum, eo quod uniformiter omnino procedat tam ab ingenito quam ab unigenito, et totum quod accipit ab uno, accipit ab alio, et eodem modo. Denique ex eo quod dicitur Spiritus sanctus omnem plenitudinem accepisse, ostenditur a semetipso non habere. Et ex eo, ut jam diximus, quod dicitur non habere, non recte dicitur alterius imago esse. Sed ubi ad imaginem et similitudinem producentis procedens non gignitur, juxta usum loquendi, nec Pater qui gignit, nec Filius dicitur qui generatur. Legitur de Adam: Quod genuerit ad imaginem et similitudinem suam (Gen. V). In sola autem hujusmodi generatione, solet usus dicta illa principalia germanitatis nomina accommodare. Ex his itaque quae dixi colligitur, quod Spiritus sanctus non sit imago unigeniti, sed nec ejus Filius debeat dici.

Chapter 145 of 151